Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 70. Band, (Jahrgang 1872)

320

Schulte.

enim  sacramento  ab  omni  lite  disceditur.  Ait  nempe  apostolus:
  ,finis  omnium  litium  est  sacramentum/  Non  est  praestandum
  iuramentum,  nisi  in  rebus  dubiis  et  incertis,  ut  XXII.
q.  1.  c.  ita  ergo  intelligitur  (c.  5.).  Introductum  est  luramentum
  maxime  ob  diffidentiam  hominum.  Si  enim  liomo
homini  crederet,  necesse  non  esset.  Cum  enim  infirmis  vellemus
  persuadere,  quid  eis  esset  utile,  nec  simplici  verbo  crederetur,
  indultum  est  eis  iurare,  ut,  quod  verbo  solo  non  credunt,
  interposito  iuramento  ratum  teneant,  et  sic  iuramentum
a  malo  est,  non  iurantis,  sed  non  credentis,  ut  XXII.  q.  1.
si  peccatum  et  c.  ita  ergo  plerique  et  aliis.  Institutum
etiam  fu(er)it  iuramentum  ob  sacrilegium  idolatrantium;  sicut
enim  olim  concessum  fuit  parvulis,  ut  hostias  deo  immolarent,
ne  eas  idolis  immolarent,  ita  permissum  est,  ut  per  deum  iurarent,
  non  quod  recte  boc  facerent,  sed  quod  melius  deo  exhibeatur,
  quam  daemoniis,  ut  XXII.  q.  1.  considera  (c.  8.)  Per
creaturas  enim  iurare  prohibemur,  ne  vel  more  gentilium  aliquod
  niunen  in  eis  inesse  erederemus,  vel  ne  creaturas  contemtibiles
  iudicando  per  eas  promissa  pro  nihilo  duceremus,
ut  XXII.  q.  1.  §.  sed  obiicitur  (ad.  c.  16.)
Iuratur  verbotenus,  iuratur  et  solemniter  i.  e.  tactis  evangeliis.
  Sed  quaoritur,  utrum  minus  sit  reus,  qui  simplici  verbo
iurans  per  deum  peierat,  quam  per  evangelium?  Et  quidem,
quod  non  minus  reus  sit,  videtur  dic.ere  canon  in  XXII.  q.  1.
c.  si  aliqua  causa  (c.  11.)  Quod  si  ita  est,  tune  omnes
hodie  criminosi  essemus  et  infames,  cum  omnes  indistincte
,per  deum  iuro‘  dicamus.  1  Quod  esset  horrendum  et  inconveniens.
  Huic  quaestioni  quidam  ita  satisfaciunt,  ut  dicant:  quod
ecclesia  hodie  per  assiduitatem  iurandi  per  deum  iudicat  terribilius
  esse,  iurare  per  evangelia,  quondam  maior  videtur  esse
contemtus  in  transgressione  iuramenti  facti  per  interpositionem,
quam  iuramenti  nudi  et  per  deum,  ut  XXII.  q.  1.  si  aliqua.
In  eo  casu  aiunt,  esse  intelligendum,  quando  aliquis  non  nominato
  deo  iurat  super  evangelia,  nec  superlata  manu,  tune,  qui
iurat,  non  magis  facit,  quam  qui  iuraret  per  deum.  Ideo  reus
est;  nec  qui  per  evangelia  vel  reliquias  iurat,  per  creaturam

1  Diese  Form  der  Eidesleistung  wird  auch  sonst  bekundet  und  ist  nach
dem  deutlichen  Zeugnisse  gewiss  die  allgemeine  gewesen.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.