t)er Ordo iudiciarius des Codex Bambergensis. 319
illis possent revocari, ut XXXII. q. 4. 1 tribus siquidem et
q. ult. c. pueri ante (c. 15.). Item confessus, et hoc est quod
dici solet: Confessio in iure praeiudicat sibi, nisi irritetur aliquo
iuris adminiculo, ut, si fuerit per metum extorta vel vi.
Item notandum est, quod confessio fit multipliciter. Confitetur
quis iure, ratione, propria voce, ut in praesignatis capitulis, et
per interpretationem i. e. per absentiam, ut III. q. 9. decernimus
(c. 10.), et per ordinis susceptionem, ut XXVII. c. 1.
et D. XXVIII. priusquam, muneris oblationem, ut ibi deum
confitentur munere. Item sciendum est, quia testibus non adeo
praecipitis in criminali causa quaestionibus a iudice confessio
extorquetur, non dico de cruciatibus sed verberibus, cum ecclesiastica
persona iudex fuerit, ut V. q. 5. il 1 i (c. 4.) et XXIII.
q. 5. circuincelliones in fine (c. 1.), a reis non potest, quorum
spontanen criminis debet esse confessio, ut in plerisque
suprapositis capitulis. Sunt, qui dicunt, a reo etiam aliquando
confessionem extorqueri posse ut XXIII. q. 5. c. 1. et XIV.
q. ult. si res aliena (c. 1.). In civili vero negotio non est
confessio extorquenda cruciatibus praeterquam a servis, ut II.
q. 6. non solent. Illud non est pratcreundum, quia, si timore
tormentorum in iure confessus et ob hoc condemnatus et excommunicatus
fuerit, infra annum veniens ad assertionem innocentiae
suae admittitur, post annum nulla vox eius audietur
ut XI. q. 3. rursus. Praeterea asserunt quidam, quod in iure
confessus non potest convolare ad appellationis remedium ut
C. II. q. 1. sicut sine (c. 3.) et C. II. q. 6. §. est autem
quando appell. Ex quo enim patet, quod iusta definitio
iudicis mandata est executioni, ex eo claret, quod confessorum
in iure nulla est appellatio.
XX. De iureiurando et periurio.
Dicitur autem iuramentum discreta iuratio vel assertio
veritatis per deum inductum testem. Ergo iurare nil aliud est,
quam affirmare vel negare deo inspectore; siquidem in usum
venit ob maximum remedium dirimendarum litium, praestito
1 Muss heissen: XX. q. 2. (deren drei erste Capitel den Satz enthalten)
tribus siquidem et XXII.q. ult. etc.