318
Schulte.
ut II. q. 6. §. quod arbitris, et c. sane et c. placuit et
§. arbitri sunt. Quae sententia utrum veritate nitatur, inquirant,
quos mundi labor exagitat, patres tarnen nostri aliter narraverunt
nobis. Illud notandum est, quod in C. III. q. 7.
c. infames legitur, quia iudex arbitrium suscipere eiusdem
rei, de qua iudex est, et in se compromitti iubere prohibetur
et si sententiam dixerit, non est danda poenae persecutio. Verum
hodie arbitrum credimus accipere potestatem, ut exceptio
rei iudicatae detur reo absoluto, et actori vincenti tribuatur ex
causa iudicati actio.
XIX. De confessis.
Confessis pro iudicatis habendis. Gonfessos pro iudicatis
haben placet, ut C. II. q. 1. c. 1. 2. et q. 5. consuluisti
(c. 20.) et XV. q. ult. c. 1., ead. q. 5. presb. aut. diac. (c. 2.).
Verum singula elementa iam dictae causae notanda sunt. Et
sunt gravida et plena mysteriis et subiacent insidiis. Quod ergo
dictum est, confessos in iure pro convictis haberi, multipliciter
distinguitur. Quippe, si in iure, obtinet, si extra ius, minime,
ita rubricatur; regulariter ideo diximus, quia solemnis Confessio
etiam extra ius facta quandoquc praeiudicat, puta si sacerdos
vel diaconus confiteatur extra ius, se ante ordinationem
peccasse, diaconatus vel subdiaconatus duntaxat fungetur officio,
ut XV. q. ult. si quis presb. Si autem post ordinationem
confessi fuerint, se peccasse, ad tempus ab officio suspensi
per fructus poenitentiae ad pristinos gradus resurgunt, ut
D. LXXXII. c. ult. Item quod dicitur, confessos in iure
pro convictis haberi, hoc debet intelligi, si spontanea
voluntate confiteantur, et non per metum, non vi tormentorum,
ut in XV. q. 6. c. 1., C. XXXII. q. 2. c. ult. et XV. q. 5.
presb. aut. diac. Item confessus in iure ita sibi praeiudicat,
si contra se confiteatur. Sed si pro se, emolumentum sibi non
comparat, ut XV. q. 3. memini et §. sequenti et praecedenti.
Item confessus in iure pro confesso haberi, nisi fuerit pupillus
aliusve minor, ut XX. q. 2. c. 1. 2., ubi dicitur, si utriusque
sexus filii monasterium intraverunt et se esse monachos
confessi fuerint, et verbo et opere, nec sibi nee parentibus
praeiudicium generant, quia infra annuin et diem exire vel ab