Der Ordo iudiciarius des Codex Bambergennia.
317
XVIII. De arbitris.
Iudicum alii iurisdictionem propriam liabent, qui ordinarii
dicuntur, alii non propriam, sed sibi delegatam, qui iudices
delegati appellantur. Iurisdictio est potestas alii a publieo
indulta cum licentia reddendi iuris et facultate aequitatis statuendae
alii. Plena, ut in solo Romano pontifice et principe,
et alias non plena, ut in ceteris iudicibus. Non plena alias
ordinaria ut illi, qui ab apostolico vel principe legitim am
accipiunt potestatem. Alias non ordinaria. Haec alias per delegationem,
alias per rescriptum, alias ex consensu partium provenit
vel ex compromisso. Ex ordine regulari iure primain bis
iudex delegare potest, qui eam liabent, a Romano pontifice sive
principe; siquidem iudicantem iudicem in aliqua ordinaria esse
opportet potestate. Per rescriptum, quo apostolici sive principis
iurisdictio mandatur, sicut, per rescriptum sumrni patriarchae,
fieri frequenter videmus. Consensu quoque proprio duo
pluresve exteri iudicem eligunt et alias sibi incöngruum, alias
sibi congruum faciunt ut III. q. 6. pulsatus (c. 3.), ubi dicitur:
,pulsatus ante non suuin iudicem, si velit, taceät, si velit
respondeat.‘ Ergo volendo, consentiendo iudicem sibi congruum
facere potest, a cuius iudicio post litem contestatam recederc
non licet, ut III. q. 5. c. ult. Hoc ita, si litigatores consenserunt
in iudicem alias ordinäriiun; privatorum consensus nulla
ratione eum iudicem facere potest, qui alias nulli iurisdictioni
praeest.
Ex compromisso quoque partium iudex constituitur, alias
etiam non Ordinarius, qui arbiter nominatur. Et non solum über
et integrae famae, sed etiam infamis arbiter et sine iudice constituitur,
nunquam tarnen servus, ut III. q. 7. infames. Nil
enim refert, eum, qui arbitrium suscepit, an sit integrae famae
an ignominiosus, sane constituitur arbiter, ut in legibus dicitur,
poena utrique promissa, sententia tarnen arbitri non infamat
nec iudicati actio vera oritur, nisi partes subscripserint,
vel per XL. dies siluerint, nec appellationem generat; quid
tarnen generat, ita intelligitur, ut ab arbitris ordinariis privilegio
ordinariae dignitatis appellari liceat, ab arbitris vero, qui
nullam legitimam liabent potestatem, non possit appellari