Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 70. Band, (Jahrgang 1872)

314

S  chulte.

XVII.  De  iudiciis  et  iudicibus.
Iudicium  dicitur  trinus  actus  trium  personarum  sub  iudice
confligentium.  Ut  autem  causa  sanctissime  terminetur,  in  medio
terribiles  evangeliorum  scripturae  poni  debent,  ut  per  iudices
confidentius  definiatur  et  contumacis  absentia,  quae  habetur
pro  praesentia,  dei  repleatur  praesentia.  Licet  enim  ubique  sit
deus,  eum  evangeliis  tarnen  suis  coram  positis  praesentior
aestimatur.  Iudicantem  oportet  esse  compotem,  liberum,  non
mulierem,  annis  XX.  maiorem,  non  infantem  ut  III.  q.  7.  c.  1.
Quidam  enim  repelluutur  natura,  quidam  lege,  quidam  moribus:
  feminae,  servi  ut  III.  q.  7.  §.  tria  sixnt  (ad  c.  1.),  non
quin  habeant  iudicium,  sed  quia  receptum  est  ut  civilibus  non
fungantur  officiis.  Notandum,  si  sei-vus,  dum  putaretur  über,
ex  delegatione  sententiam  dixerit,  quamvis  postea  in  servitutem
  depulsus  sit,  sententia  ab  eo  dicta  rei  iudicatae  firmitatem
tenet,  ut  III.  q.  7.  eod.  paragr.  —  Sciant  iudices,  quia  non
magis  alios  iudicant,  quam  ipsi  iudicantur,  cum  etiam  ipsis
magis  quam  partibus  tenübile  iudicium  est.  Litigationes  siquidem
  sub  hominibus,  ipsi  autem  deo  inspectore  adhibito  causas
proferunt  terminandas.  Ad  eoriun  narnque  spectat  officium,  causas ­
  dei  et  hominum  crebris  advertere  suspiciis  eosque  lance
drorsus  aequabili  per  manus  aequitatis  trutinare.  Sciendum
est,  quia,  si  iudex  nullo  crimine  teneatur,  omni  modo  potest
reum  condemnare  criminis,  nisi  ecclesia  decepta  eum  insontem
condemnasset;  tune  enim  ex  iuris  permissione  et  officii  debito
non  valet,  iudicare  donec  restitutus  esset.  Si  vero  ci-imine  tenetur
  et  ab  ecclesia  tarnen  supportatur,  ex  officii  debito,  sed  non
ex  vitae  merito  iui’isve  permissione  iudicare  potest.  In  quo
casu  loquuntur  omnia  c.  III.  q.  8.  praeter  postremum  (lege
q.  7.).  Si  ab  ecclesia  pro  crimine  notatus  est,  tune  ei  nulla
nisi  de  facultate  nosti'a  potestas  iudicandi  reservatur.  Item
secundum  allegata  iudicare  debet,  non  secundum  motum  animi
sui,  bonus  iudex  nihil  ex  arbitrio-  suo  facit,  sed  iuxta  leges
pronuntiet  iura,  ut  III.  q.  7.  iudicet  i  11  e  (c.  4.).  Verum  in
hoc  ai’ticulo  variat  sapientis  opinio.  Absolvendum  putant  quidem
  nocentem,  secundum  quod  allegatum  est,  et  facit  iudex
contraria  i.  e.  contra  id  quod  seit,  eum  mereri,  non  tarnen
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.