Der Ordo iudiciarins des Codex Bambergensis. 313
reus actoris, nisi pro actore faciat contra reum res litigiosa
vel delictum, ut C. VI. q. 2. c. 1. et IV. q. 5. c. 1. Sed quandoque
reus probare compellitur, puta si excipias 7 vel si quid
aliud pro actore faciat, ut D. LIV. frequens equidem (c. 10.).
Verum actore non probante reus, etsi nil praestiterit, obtinebit,
ut VI. c. aliter accusator. — Probandum est iudici, non
adversario, ut XXXV. q. 6. de parentela et c. episcopus
si (c. 8. 7.). — Item argumentis probatur. Horum quaedam
sufficiunt, quaedam proficiunt: in numero legitimo non reprobati
testes, ut XV. q. 5. presbyter, instrumenta publica rite
confecta, ut XXV. q. 2. posteaq. instrumenta privata in proprium
praeiudicium emissa, ut CXXVII. q. 1. omnes feminae
(c. 36.) et XX. q. 1. vidua (c. 16.), quae civili iure
dicuntur apocha, antapoclia. Proliciunt attestationes privatae et
annotationes, sed non sufficiunt, quibus quis aliquid sibi deberi
vel non dicit vel aliquid esse vel non esse, nec testator iuraverit.
Tune enim praeiudicatur lieredibus praesentibus filiis,
non enim filiis licet venire contra actoris sui iudicium, ut XI.
q. 1. Silvester (c. 13.). Idem enim, quod testator dixit vel
iuravit, heres dixisse vel iurasse creditur, qui est alter ipse. —
Praesumptiones quoque proficiunt, sed non sufficiunt, ut testis
unus et fama ut XXXV. q. 6. si duo (c. 4.), ut D. LXXXVI.
tanta (c. 24.). Interdum tarnen ex praesumtione sola sententiatur,
ut D. LIV. fraternitatem (c. 15.) et XI. q. 1. et si
qui clericorum (c. 25.). Sententia ergo datur vel per probationem,
ut per instrumenta et per testes, vel propter praesumtiones,
alias propter famam consentientem, ut III. §. Item.,
alias propter suspicionem iustam, ut XXXII. q. 1. dixit, alias
ex eo solo, quod iudici liqueat, ut III. q. 2. quia ea quae
(c. 9.). — Item sciendum est, quod probatio vincit praesumtionem,
ut, si quis aliquam extraordinarie cognoscat, praesumimus
eam cognovisse, si autem probatum fuerit contrarium, eliditur
praesumtio ut XXXV. q. 3. extraordinaria (c. 11.).
Praesumtio quoque eliditur per praesumtionem contrariam, ut,
cum videmus aliquem se religiöse habentem, praesumimus eum
esse bonum, si autem videamus eum in baeresim lapsum, est
praesumtio in contrarium. Transfertur probatio ab actore in
reum quandoque propter delictum, quandoque propter personae
privilegium, quandoque propter praesumtionis adminiculum.