Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 70. Band, (Jahrgang 1872)

312

Schulte.

dum  cst,  quod,  si  ea  est  conditio,  ut  arenarium  testem  vel
similem  admittere  cogar,  sine  tormento  testimonio  eius  credendum
  non  est  ut  C.  IV.  q.  3.  §.  Item,  et  II.  q.  1.  imprimis
et  V.  q.  5.  illi  (c.  4.).  Item  seiendum  est,  quod  falsus  testis
tripliciter  peccat,  et  ideo  triplex  poena  ei  infligitur.  Peccat
enim  in  deum,  qui  est  veritas,  unde  punitur  VII  annorum  poenitentia
  ut  VI.  q.  1.  quicunque  (c.  18.);  peccat  in  iudicem,
cuius  praesentiam  deludit,  propter  quod  fit  jnfamis  et  semper
tenetur  intestabilis  ut  C.  XXII.  q.  5.  si  quis  convictus  (c.  7.);
peccat  etiam  in  proximum,  cui  nocet,  dum  mendacio  veritatem
mutat,  et  ob  hoc  taliones  pati  debet  ut  III.  q.  9.  nihilominus.
  —  Illud  etiam  adiiciendum  videtur,  si  quis  testium  suorum
  testificata  detegit,  denegatur  ei  testium  productio  ulterior,
nisi  ad  improbandas  adversarii  depositiones.  Sed  super  hoc
veritas  peritorum,  opinio  in  haereses  et  schisma  scinditur.  Sed
etiam  attestationes  sub  praesentia  utriusque  partis  sine  praeiudicio
  producendorum  testium  fieri  possunt  ut  C.  de  fide  instrumentorum.
  (IV.  21.)  —  Notandiun  etiam,  quod  dicta  testium
benigne  sunt  interpretanda,  ne  de  periurii  reatu  notari  videantur,
  ut  in  extrav.  cum  tu  fili  praeposite 1  etc.
XVI.  De  probationibus.
Probatio  est  rei  dubiae  per  argumenta  confessio.  Is  probare ­
  debet,  qui  dicit,  non  qui  negat,  factum  negantis  enim,
fert  m.  (magister),  per  rerum  naturam  i.  e.  per  causarum  consuetudinem
  nulla  est  probatio,  ut  VI.  q.  ult.  quod  autem
postulas  et  c.  accusator  (i.  2.).  Non  dico,  quod  non  possit
probare,  sed  dico  quod  non  compellitur  probare.  Ex  quo  enim
eausae  fiunt,  institutum  est,  ut  onus  probationis  actoris  non
rei  sit  munus,  ut  in  praedicta  C.  VI.  Aliquando  tarnen  reo
probare  valenti  et  mos  geritur  ut  XXIX.  q.  2.  cuius  rei  (c.  6.).
Aliquando  ex  necessitate  ab  actore  in  reum  probationis  transfertur
  molestia,  ut  XXXIII.  q.  1.  si  quis  accipit  (c.  3.).
Quid  ergo  dicitur,  incumbere  probationem  dicenti  non  neganti,
intelligas,  si  par  sit  utriusque  conditio  i.  e.  si  alteri  plus  altero
non  credatur,  non  praesumatur,  sicut  alibi  dicitur  in  C.  XI.
q.  1.  experientiae  (c.  15.)  —  Actor  forum  rei  sequatur,  non

1  Aus  der  Comp.  I.  als  e.  16.  X.  II.  20.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.