t)er Ordo iudiciarius des Code* Bambergensis.
305
quod accusatus condemnatus nec dum ad omnia restitutus vel
de aliquo crimine infamatus non potest accusationem vertere
in accusatorem neque super maiori minori pari crimine nisi
prius purgetur vel restituatur, ut C. III. q. ult. c. 1. et 2. et
C. IV. q. ]. c. 2. Damnatus autem hoc facere non potest ea
ratione, qua damnati et infames alios accusare non possunt,
nisi in certis casibus. ut II. q. 1. prohibetur (c. 14.) Si vero
accusatus nondum notus sit fueritque eximiae dignitatis, ut
praelati, clerici, et accusator inferioris ut laicus, accusatus tune
potest in accusatorem crimen vertere de pari et minori, et hoc
contingit propter accusati dignitatem, ut C. XXXII. q. 7. si
quis fuerit vituper. (c. 9.) et C. III. q. ult. non est credendum
(c. 3.), ubi dicitur, quod accusator debet se prius
purgare quam recipiatur in accusationem episcopi. Si autem
accusatus communis Status fuerit, tune poterit maius in accusatorem
duntaxat crimen refundere. Aiunt etiam quidam, quod
obiectu minoris criminis maius crimen obiieiens in modum
exceptionis repellitur.
XII. De exceptionibus.
Datur exceptio reo seil, prima, quae stat in nomine generali
contra actorem. Secunda, quae assumit nomen speciale
vocaturque replicatio, datur actori contra reum. Sed et deinceps
exceptiones multiplicantur utrinque et eorum nomina seil,
duplicatio, triplicatio, quadruplicatio et deinceps, ut ex XXIX.
q. 1. evidenter colligitur, ubi dicitur, quod error excludit matrimonium.
Si ergo über ancillam propriam vel aliam duxit in
uxorem credens eam esse libertam et ab eo petatur in virum,
exceptione conditionis servilis iuvatur, ut in ead. q. dicitur:
verum si illa replicaverit, quia libertatem ab eo accepit vel
liberam eam scivit, replicatione se tuetur, ut c. ead. q. 2. c.
si quis ancillam (c. 3.). Dicta est ergo exceptio quasi actionis
elisio vel exclusio, ergo replicatio exceptionis resolutio. —
Variae sunt eausae, quae inducunt exceptiones, ut C.XXX1. q. 2.
c. 1. 2. 3., metus ut XV. q. 6. c. 1. et 2.; dolus, ut in eaitrav.
Alex. III. propositum; 1 res litigiosa ut XI. q. 1. c. ult.;
retractatio, ut D. LIV. si servus (c. 19.); generalis pactio ut
1 Steht in den Sammlungen vor der Comp. I., in dieser als c. 1. de eo
qui duxit, bei Greg. IX. c. 1. X. IV. 7.
Sitzb. d. phil.-hist. CI LXX. Bd. III. Ilft. 20