Der Ordo iudiciariue des Codex Bambergensis.
297
tur, et mobilia vel se moventia habet, pro modo debiti et tramite
aequitatis proficiat. Si mobilia non habent vel non comparent,
iuxta mensuram declarati mittitur actor in possessionem
immobilium et licet postea reus venerit, tarnen non audiatur,
nisi actori omne damniun resarcierit et idoneum fideiussorem
iudicio sisti praestiterit.
V. De sequestratione rei litigiosae.
Res litig’iosa dicitur, de cuius proprietate et dominio inter
possessorem et petitorem quaestio vertitur ante iudicem. Ubi
ergo deproprietate non de possessione lis agitur, res in nullam
omnino debet transire personam, donec de causa cognoscatur,
ut XI. q. 1. quia res in litigio (c. 50.). Tarnen debet
caput illud intelligi, ut tune demum debeat a possessore res
litigiosa sequestrari, quando suspectus habetur, ut III. q 3.
quia ea quae de litigio (c. 9.). Vel tune potest intelligi,
quando neuter eorum erat in possessione. Vel dicas, quod nullus
debeat accipere possessionem rei litigiosae seil, nullus petitor.
Non dico possessor, ut XVI. q. 5. volumus. 1 Vel sic: rem
meam colono vel inquilino excolendam concessi, tandem de
proprietate huius rei causa movetur coram iudice. Dicit canon,
ut res sit in eodem statu, quo erat tempore litis motae seil,
apud colonum. Fructus debet sequestrari, donec de causa cognoscatur,
ut II. q. 6. quotiens pos. Ex hoc cap. praesignato
XI. seil, colligi potest, quia litigiosum beneficium non debet
alicui episcopus concedere. Si quis etiam rei litigiosae confirmationem
a summo pontifice impetraverit, nullius momenti erit,
ut in extrem. In literis. 2 Iure civili qui sciens rem litigiosam
donationis, venditionis vel cuiuscumque contractus nomine acceperit,
compellitur non tantum rem restituere, sed etiam pretio
eius privari, non ut lucro cedat eins, qui alienavit, sed ut etiam
1 In den Ausgaben (Richter u. a.) ist die Ordnung in C. XVI also: qu.
1. 2. 5. 3. 4. Danach stände dies Capitel als zweites in 4. Da aber die
Ordnung der Handsch. oft abweicht, habe icb die 5 lassen müssen.
2 Keine der also anfangenden Decretalen der Comp. I. (bezw. Greg. IX.)
hat diesen Inhalt. Es ist aber die an den Bischof von Exeter gerichtete
Decretale (Append. XLIV. 10. Lips. LI. 2. Cassel. LII. 2. Bamb. XLII. 2.)
und zwar das aus Comp. I. hergenommene C. 1. X. II. 30. Die Comp. I.
hat auch nicht den Anfang des Originals.