Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 70. Band, (Jahrgang 1872)

296

Schulte.

cuius  contumacia  actor  mittitür  in  possessionem,  dicimus,  quod
in  ecclesiasticis  personis  et  negotiis  rigor  et  districtio  non
requiritur  nec  exercetur,  sed  cum  iustitia  propter  hoc  non
periclitatur,  admitti  debet  et  patienter  'tolerari,  cum  reversus
cautione  se  astringit  standi  iudicio.  Iure  civili  reo  contumaciter
  absente  lite  contestata  et  (si)  de  causa  non  liquet  iudici,
actor  in  possessionem  mittitür  et  possessor  constituitur.  Si
autem  de  causa  liqueat,  celebrato  heremodicio,  non  solum  pro
actore,  sed  etiam  pro  reo  sententiatur,  quia  eius  absentia  dei
repletur  praesentia,  remedio  appellationis  in  utroque  casu  denegando.
  Absente  vero  actore  ut  reus  multiplici  dilatione  fatigetur
  pt  triennii  metae  iam  prope  finem  veniunt,  si  sufficienter
non  est  agitatum  de  causa,  absolvat  iudex  reum  ab  observatione
  sui  iudicii,  ita  tarnen,  ut  ipsi  adimatur  facultas  causae
peragendae,  ut  C.  IV.  q.  o.  c.  1.  Si  se  ad  diem  statutum  non
noluisse  sed  non  potuisse  occurrere  probaverit,  actore  in  expensas
  reo  condemnando  sacramento  rei  declarandas.  Si  vero
de  causa  liquet,  non  solum  reum  praesentem  absolvere,  sed
etiam  absenti  actori  meliorem  causam  habenti  condemnare;  expensae
  tarnen  ab  reo  factae  de  condemnatione  sunt  obiiciendae,
  sublato  in  utroque  casu  benehcio  iure  autenticorum  qui
semel  accusationem  proponit 1  etc.  Si  vero  de  re  imrnobili,
  quam  alieno  nomine  possidet,  quis  convenitur,  potest  statim
in  iudicio  denique  vocari  et  iudex  debet  certum  definire  tempus,
  quod  possit  domino  denuntiare,  ut  ad  loca,  ubi  res  sita
est,  veniens  vel  procuratorem  mittens  actoris  intentionem  excipiat,
  qui,  si  neque  venerit  neque  miserit,  ex  illo  die,  quo  ille
primo  conventus  est,  praescriptio  interrumpitur.  Et  negotio
summatim  examinato  reo  legitime  nec  apparente  mittitür  in
possessionem,  omni  allegatione  ei  reservata  de  principali  quaestione.
  Idem  dicunt  in  re  mobili,  ut  possit  dominum  nominare
in  iudicio,  re  tarnen  prius  deposita  vel  idonea  fideiussione
praestita;  praesertim  cum  suspecta  sit  persona,  quae  dominum
nominat.  Alii  dicunt,  non  licere  ei  dominum  nominare,  sed
debere  rem  actori  restituere,  praecipue  cum  ab  omnibus,  qui
tenent  et  facultatem  x-estituendi  habe  nt,  licet  non  possideant,
res  possint  vendicari.  Cum  autem  ex  debito  personali  conveni-1

  Ad  1.  8.  Cod.  quomodo  et  quando  iud.  sent.  prof.  deb.  VII.  43.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.