Der Ordo iudiciarius des Codex Bambergensis.
295
si quis sacerd. (c. 18.), C. III. q. 4. clericus (c. 8.). —
Rens absens ex contumacia lite nondum contestata destituitur
possessione, ut D. LXXXI. si quis amodo (c. 16.), et adversarius
mittitur in possessionem, ut D. LXXIIII. consuluit
(c. 9.), ut reus hac saltem ratione constrictus veniat infra
annum et quod cautioneni sisti iudicio praebeat et recipiat possessionem
et cognitionalia subeat certamina, ut praesignato c.
eonsuluit, et XI. q. 3. rursus (c. 36.). Post annum nulla
vox eius audiatur ut in eod. c. rursus. Non dico de proprietate,
sed de possessione, quia post annum adversarius quasi
ex secundo edicto fit possessor, ut XX. q. 2. si in qualibet,
et c. puella (c. 1. 2.). Verum, ut aiunt decretistae, sive lite
contestata sive non, si absens contumaciter citatus non venerit,
excommunicatur, si excommunicationem contempserit etc.,
non solum pro contumacia sed etiam de principali causa condemnabitur.
Et quod excommunicari debeat habetur C. IV.
q. 5. c. 1. et C. V. q. 2. c. 2.; quod de principali causa vel crimine
possit condemnari ostenditur ex illo c. decernimus
C. III. q. 9. (c. 10.) et in praefato C. IV. q. 5. et C. XXIV.
q. 3. ibi de illicita (c. 6.), remedio etiam appellationis denegato,
verum iam dicto c. de illicita ita tarnen, ut, si ex falsis
instrumentis vel testibus condemnatus fuerit in civili vel
criminali negotio, infra annum excommunicationis ad purgandam
innocentiam venire voluerit, de principali negotio audietur
sed condemnatus de contumacia habebitur; si vero ultra annum
distulerit omni sumoto remedio pro condemnato habetur, ut
in XI. q. 3. rursus et c. quicunque (c. 12.). Et hoc locum
habet, quando sententiae condemnatus non paruerit et ideo
excommunicatus fuerit, tune usque ad annum ad falsi probationem
et innocentiae assertionem admittitur. Si vero condemnatus
sententiae paruerit, tune usque ad XX. annos recipitur,
ut Cod. ad legem Cor. de f. 1. quer ela (c. 12. C. Iust.
IX. 22.). Si vero nec excommunicationis nec condemnationis
sententiae paruerit, ulterius non audietur, et praecipue si clericus
est et excommunicatus divina celebrare praesumpserit, ut
D. LXII1. Salonitanae (c. 24.), XI. q. 3. si quis episc.
(c. 6.), nisi dispensatio adhibeatur ut C. II. q. 5. quae de
causa (c. 9.) et XI. q. 3. c. penult. — Si quaeratur, qua
poena multandus sit reus, quando paret iussioni iudicis, pro