Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 70. Band, (Jahrgang 1872)

2Ö2

Schulte.

(c.  4.)  Ita  tarnen  quidam  intelligunt,  quod  induciae  hae,  quae
restitutoriae  dicuntur,  non  minus  contineant  VI.  mensibus  et
anniversarium  spatium  non  excedant  ut  q.  eadem  c.  eiectis
(c.  5.  C.  III.  q.  2.).  Alii  dicunt,  minores  et  maiores  causa  cognita
  posse  dari,  ut  q.  e.  (eadem)  c.  si  episc.  (c.  8.)
III.  De  induciis  et  dilationibus.
Acta  accessationis  editione  et  in  ius  vocatione  praestantur
induciae.  Induciarum  aliae  restitutoriae,  aliae  deliberatoriae,  de
quibus  supra  diximus,  aliae  citatoriae  sive  expectatoriae,  aliae
necessariae  sive  praeparatoriae,  aliae  iudicatoriae.
Citatoriae  sive  lite  contestata  sive  non  indulgentur,  quando
iudex  absentem  tribus  edictis  aut  uno  pro  omnibus  peremtorio
  citat,  spatio  XXX.  dierum  per  unumquemque  introitum
destinato:  de  his  legitur  XXIV.  q.  3.  de  illicita  (c.  6-).  Hae
induciae  ab  aliis  dicuntur  expectatoriae.  Et  modo  dantur  secundum
  personarum  diversitatem,  quibus  tribuitur.  Aliter  enim
indulgentur  personis  in  sacro  ordine  constitutis  i.  e.  episcopis,
presbyteris  et  diaconibus,  aliter  infra  positis  clericis  et  laicis.
Et  quidem  epispopis,  presbyteris  et  diaconibus  dantur  induciae
unius  mensis,  vel,  si  iusta  causa  intercesserit,  duorum  mensium
vel  eo  amplius;  et  quidem  de  episcopis  patet  ex  illo  c.  quisquis
  C.  IV.  q.  5.  (c.  1.),  et  cap.  2  et  c.  5.  q.  3.  si  aegrotatis
  (c.  1.).  Quod  vero  eadem  dilatio  danda  sit  presbyteris
et  diaconibus,  patet  ex  illo  decreto,  quod  isti  continuatur  in
C.  XV.  q.  7.  si  autem  (c.  5.).  Circa  aliquos  clericos  moderantur
  hae  induciae  per  illud  idem  C.  V.  q.  2.  praesent
(c.  2.).  Has  tarnen  inducias  intelligas,  cum  in  eadem  dioecesi
litigantes  conversantur.  Ceterum  si  longius  degunt,  ut  synodica
  vel  metropolitana  cognitio  poscantur,  tune  laxiora  Curricula ­
  indulgentur.
Necessarias  lite  contestata  propter  instrumenta  inquirenda
vel  testes  inveniendos  iudex  concedit  inducias,  ut  C.  III.  q.  3.
§.  spatium.  Quod  facere  non  debet  iudex  nisi  cognita  causa,
et  semel  vel  secundo,  si  causa  urgentissima  et  ratio  flagitaverit
  ut  e.  §.  Nec  ulla  arte  trahendi  tribuenda  est  dilatio.  Et  si
quidem  ex  eadem  provincia,  ubi  lis  agitur,  instrumentorum
gratia  et  personarum  postulatur,  infra  tres  menses  coartatur,  ex
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.