Der Ordo iudiciarms des Codex Bambergensis.
291
siae ingratus in servitutem revocatur, ut C. XII. q. 2. octava
de libertis (c. 62, 63).
II. De in ius vocatione.
Cum cuique pennissum sit ex ordine et regali iure (regula
iuris), quemcunque in ius vocare, cessat tarnen haec in ius
vocatio certis rationibus, quandoque ratione personarum, quandoque
negotiorum. Ratione personarum quandoque gratia iuris
divini, quandoque iuris humani. Iuris divini, ut in sacerdote,
dum sacrificium fecerit. Xani tune ob reverentiam personae et
cultum divinum, quia talis persona in tali actu conversatur, in
ius vocatio cessat ut C. VII. q. 1. nihil contra (c. 16.) et
de cons. D. I. nullus episcopus (c. 57.). Iuris humani, ut in
liberto et filio, qui parentem in ius non vocabit nec patronum,
nisi impetrata venia edicti. Sacra enim -et reverenda debet
videri persona parentis et patroni, ut XII. q. 2. episcopus
qui manci. (c. 58.) et §. libertus (dict. Grat, ad c. 57 cit.)
c. longinquitate (c. 64.), c. liberti (c. 65.), quia nec filii
libertorum patronam ecclesiam in ius vocant ut C. praedictis,
qui enim vel a collegio vel a corpore manumittuntur, non universitatem,
singulos tarnen in ius vocare potest, ut XII. q. 2.
qui manumittuntur (ex §. 1. dicti Grat, ad c. 58.).
Ratione negotiorum in ius vocatio cessat, nunc occasione
publicae utilitatis ut belli C. XXIII. q. 8. si nulla (c. 15.)
Si enim omni tempore, etiam XL. pro defensione patriae et
legum praeparationi bellorum parcendum non est, patet in hoc
casu in ius vocationem non habere. Nunc communi, ut ratione
messium et vindemiarum secundum leges. Nunc privatae, ut
qui funus procuravit, ut C. XIII. q. 2. quia dicit defunctarum
qui divina voc. (c. 28.) et quia uxorem dixit ut C. XXX.
aliter non (q. 5. c. 1.). Si enim triduo, ut dicitur, ibi debet cum
uxore in oratione perseverare et uxorem morari convincitur, quia
non potest in ius vocari. Ratione etiam temporis dormit in ius vocatio
ut XV. q.4. placita (c. 2.). Ratione etiam invalitudinis dormit
ut III. q. 6. multum stupeo (c. 8.) et D. XVIII. placuit
(c. 1.). Ratione etiam exspoliationis, quia exspoliatus non in ius vocatur,
donec tanto tempore gaudeat in restitutione, quanto doluit
in expoliatione, ut C. III. q. 2. c. 1. 2. 3. Ratione etiam necessariae
peregrinationis, ut XXXIII. q. 1. si quis necessi.
19*