Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 6. Band, (Jahrgang 1851)

513

weis  augenfälliger  zu  machen  ,  soll  in  einer  Beilage  das  Stemma
dieses  Fürstenhauses  und  das  der  Paläologen  so  weit  als  crforderfratris

  clitionibus  invasis,  Imperatoren*  se  appellavit,  atque  ut  suam
contra  Francos  vicinos  usurpationem  tueretur,  ad  Gregoriuin  IX  summum
Pontificem  litteras  scripsit  anno  MCCXXX1I,  quibus  ßomanam  non  modo
amplexurum  Ecclesiam  ,  sed  et  illius  se  in  postcrum  beneficiarium  l'uturum
pollicitus  est:  cum  ab  hoc  consilio  Manuelen*  avertere  frustra  tentasset
Germanus  Patriarcha  Constantinopolitanus,  misso  in  eum  finem  ipsomet  anno
ad  Despotam  commonitorio  per  Christophorum  Metropolitam  Ancyranum.
Theodorus  haud  multo  post  libertati  redditus  a  Bulgaris,  Thessalonicam  rursum
  occupavit,  captumque  Manuelen*  fratrem  Attaliam  relegavit,  Maria  conjuge
  ad  Asanem  patrem  reinissa.  Manuel  vero  Attaliae  a  Turcis,  qui  urbem
haue  obtinebant,  perliumaniter  habitus,  liberque  tandem  factus  ,  ad  Joannen*
Vatatzem  Imperatoren*  venit:  ejusque  auxilio  adjutus,  Pharsaliam,  Larissam,
  et  Platamonem  recuperavit,  demumque  cum  Tlieodoro  et  Constantino
fratribus,  unaque  cum  iis,  postea  cum  Francis  Peloponnesum  obtinentibus,
contra  datam  Vatacio  fidein,  pactus  est.  Atque  id  causae  fuit,  cur  eidem
Vatatzae  et  Asani  Constantinopolim  obsidentibus  anno  MCCXXXVI  adjungi
prorsus  renuerint.  Quinetiam  Manuel  Peloponnesi  Principem  ope  sua  adjuvit
  eique  hominium  praestitit.  Excessit  haud  multo  post.”
Idem  p.  170  a..*  „Michael  Angelus  Comnenus  Joannis  Angeli
Sebastocratoris  filius  nothus,  obses  ab  lsaacio  Angelo  Imperatore  datus  est
Friderico  1.  Imperatori,  dum  is  per  Graecorum  terras  in  Palaestinam  contenderet.
  Sub  haec,  ab  Alexio  Comneno  lsaacio  fratri  sublecto,  ad  exigenda
Mylassenae  provinciae  tributa  missus,  homo,  inquit  Nicetas,  adolescens  et
contumax,  defecit:  sed  praelis  victus  etfugatus,  ad  Rucratinum  Sultanum
se  contulit,  ejusque  viribus  ac  copiis  adjutus,  Asiae  provincias  incursans,  in
se  Alexium  ipsum  concitavit,  qui  nullo  edito  facinore  in  Urbem  est  reversus.
Alexio  deliinc  a  Francis  fugato,  expugnataque  ab  iis  Constantinopolis,  captata
  rerum  in  Oriente  turbatarum  occasione,  Thessaliam,  Epirum  antiquam,
Aetoliam,  iisque  conterminas  maritimas  regiones,  atque  adeo  fortissima  oppida
  loanninam,  Artam,  Dyrrachium,  et  Lepantum  invasit,  unde  Francos  loca
finitima  obtinentes  diu  et  viriliter  aggressus  est,  cum  iis  primo  l'avere  se
finxisset  Denique  cum  nulli  sibi  superessent  liberi  adulti,  qui
ditiones  suas  et  possidere  et  rite  possent  tueri,  Tlieodorum  fratrem,  qui  turn
in  aula  Theodori  Lascaris  Impcratoris  morabatur,  evocatum,  rerum  omniurn
suarum  scripsit  haeredem,  quarum  mox  dominus  factus  est,  Michaele  una
cum  uxore  in  lectulo  cubante  ab  uno  e  famulis  interfecto.”
Idemp.  170  b.:  „Michael  Angelus  Comnenus,  cui  M  a  n  u  el  is
nomen  tribuere  videtur  Pachymeres  (Michaelis  nothus),  regiones  quosdam
obtinuit  ex  paterna  succcssione,  quibus  eam,  quae  Platamoni  proxima  est,
adjunxit,  caeterasque  postmodum,  quae  Manuelis  Angeli  patrui  fuerant,  iis
post  ejus  mortem  occupatis.  Cum  Francis  qui  CP.  tenebant,  una  cum  patruis,
33*
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.