Sulla visione di Tttndalo.
203
dras: ,Qui sunt isti, qui tarn secius 1 procedunt?' Dixerunt ei
angeli: ,Isti sunt quorum fama elevata est in coelum, qui elemosinam
magnam fecerunt, nudos vestierunt, bonum desiderium
desideraverunt/ Etaliis veniebantut ingrederentur portas et canes
dirumpebant eos et ignis comburebat. Et dixit Esdras: ,Domine,
parce peccatoribus/ Et non est eis misertus. Et dixit: ,Qui sunt
isti qui in tanta poena et tanto tormento sunt?' Dixerunt angeli :
,Isti sunt qui Deum negaverunt et in die dominica ante missam
cum mulieribus pecaverunt.' Et dixit Esdras: ,Domine,
parce peccatoribus/ Et duxerunt eum inferius super quinquaginta
gradus et vidit ibi homines in poenis stantes. Alii angeli
impingebant eis ignem in facie, alii autem igneis flagellis caedebant
eos et terra clamabat dicens: ,Caedite et non parcite eis,
quia super me scelus fecerunt/ Et dixit Esdras: ,Qui sunt
isti qui in tantis poenis sunt cottidie?' Angeli dixerunt: ,Isti
sunt qui cum maritatis manserunt. Maritatae sunt quae se ornaverunt
non propter suos viros, sed ut alienis placerent, maluni
desiderium desiderantes/ Dixit Esdras: ,Parce peccatoribus,
Domino/ Et iterum deposuerunt eum ad meridianum et vidit
in igne pauperes pendentes viros ac mulieres et quatuor angeli
cum igneis vectibus caedebant eos. Et dixit Esdras: ,Qui sunt
isti?' Et dixerunt angeli: ,Hi sunt, qui cum matre sua manserunt,
malum desiderium desiderantes/ Dixit Esdras: ,Domine,
parce peccatoribus/ Et deducebant eum deorsum in infernum,
et vidit cacabiun in quo ardebat sulpliur et bitumen et fluctuabat
velut unda maris. Et venerunt iusti et in medio eius
ambulabant super undas ignis collaudantes nomen Domini tamquam
qui ambularet super ros vel super aquarn frigidam. Et
dixit: ,Qui sunt isti?' Angeli dixerunt: ,Isti sunt qui cottidie
in melius proficiebant confessionem coram deo et sacris sacerdotibus
agendo, elemosinas largiendo, peccatis resistendo/ Et
venerunt peccatores super transire volcntes et angeli tartarei
venerunt et submerserunt eos in ignem ferventem et de igne
clamabant dicentes: ,Domine, miserere nobis'; et non est eis
misertus. Vox audiebatur et caro non videbatur propter ignem
et tormentum. Et dixit Esdras: ,Qui sunt isti?' Angeli dixerunt:
,Isti fuerunt cupidi et detractores Omnibus diebus suis,
1 Seeuri?