■ J
Literaturgeschichte der Compilationes antiquae etc. 151
De sponsalibus.
Queritur de illa extruv. I. de despons. impub. de Ulis [c. 9.
[V. 2. Comp. I.], ubi dicitur, quod, si minor contrahat cum maiore,
maior non poterit resilire, minor autem, quum venerit ad legitimam
aetatem, resilire poterit, utrum sint inter eos sponsalia vel non? Si
sic, qui sic contrahunt, nullo modo poterunt resilire, ex quo semel
sponsalia tenuerunt, immo per excommunicationem cogendi sunt
servare illa, ut extra I. de spons., ex litteris, et extra II. de iure
iur., item cum quis. Si non sint sponsalia, poterit ergo maior cum
alia contrahere, quia sponsalia de facto cum minore contracta etiam
cum consanguinea eiusdem sponsae matrimonium vel sponsalia contrahenda
impedire non possunt, ut extra I. de desp. imp-, litteras
et c. accessit. Et ita videtur decretalis illa in neutro easu posse
intelligi, et ita nihil dicere, licet iuvetur per alias sequentes decretales
eiusdem tituli. §. Solutio. Dicit Hug., quod tenuerunt sponsalia
habet tarnen minor hane praerogativam, quod, cum venerit ad aetatem
legitimam, potest rescindere. Verior autem intellectus est Laur.,
qui intelligit in eo casu, ubi nulla fuerunt sponsalia et tenetur maior
expectare ratione promissionis. Nec valet haec argumentatio. Non
tenuit contractus, ergo resilire poterit. Recipit enim instantiam hoc
argumentum, puta: si ego et tu habeamus fundum communem et tu
sine meo consensu concedas in illo alicui servitutem non valet concessio;
tarnen non poteris resilire, usque dum ego confirmem illud,
quod actum: ff. de servit. rust. praed., per fundum [fr. 11. Dig.
VIII. 3.].’
Qui cler. cel mon. matr. contr. poss.
Qu. I. 'Solutio. Dicunt fere omnes doctores, papam posse dispensare
cum subdiacono et aliis existentibus in sacris ordinibus. Hu.
dicit, quod non potest, posset tarnen constituere, quod illi, qui promoventur,
postea non tenerentur continere. Et verum est, quod dicit.’
'De sent. excomm. (5. Qu.)
Quaeritur circa illam decr. si vero aliquis 1.’ I., ubi dicitur,
quod, si quis percusserit clericum, credens eum laicum, non tenetur,
utrum, si quis percutiat laicum credens eum clericum,
incidat in canonem? Puta: voluit percutere Titium clericum et percussit
Martinum laicum, quem credidit esse clericum, utrum incidat
in canonem latae sententiae. Et videtur, quod nulla sit ista quaestio.