Zur Geschichte der Literatur über das Oecret Gratians. III.
67
siquidem praeter ordinem iudiciarium regulariter est restituendus
priusquam de causa, super qua impetitur, cognoscatur, ut in hac q.
in Omnibus cap., nisi suspectus sit de crimine, unde scandalum oriretur,
quod ei restitutionem impediret, ut supra q. I. in primis et
j. q. v. super causa. Si autem ordine judiciario aut juste vel injuste.
Juste enim, quia sententia damnatus est legitima sine objectione,
quae sententiam retractet, tum quia publice infamia gravatus est, tum
quia contumacia rebellis, tum quia sic exigit Casus constitutionis,
veluti si dilapidator sit, ut j. C. III. q. II. quia. Talis ante judicium
principale non restituitur. Si injuste, omnino restituendus est.’
Cum autem officio spoliamur, similiter ante causae in—
gressum restituimur, nisi nos infamia urgeat, sicut in fine dicitur
Imins distinctionis. Si ante restituti non fuerimus, administrare
officium praesumere non debemus ut C. XVI. q. I. cunctis. Cum vero
a fraterna communione separamur, tune prius cognoscatur de causa
nisi tune demum, cum post appellationem excommunicatio vel
suspensio facta fuerit. In tali enim casu prius fiet absolutio, ut
C. XI. q. III. si episcopus forte, et infra e. f. V. ad Romanam.
§. Item nota, quod tribus modis dicitur ordo judiciarius servari:
respectu judicii, seil, quando legaliter fit expoliatio ante judicem,
respectu causae, sicut in dilapidatione rerum ecclesiae non restitutuitur,
quocunque modo exspolietur, et cum ordo judiciarius in eo
dicitur servari, quia talis causa talem exigit ordinem, respectu etiam
extrinsecae necessitatis, ut pro vitando scandalo ut j. q. v. presbyter,
ibi enim non restituitur propter scandalum,
§. Item distinguendum, utrum ordo judiciarius intercesserit, an
non. Si o. j., prius cognoscetur de causa quam restituatur, quia
propter infamiam suspendatur ante cognitionem causae, ut j. q. v.
presb. Si vero praeter ordinem judiciarium, prius restitui debet per
iudicem superiorem. ■§•. Item notandum est, quia exspoliatus, quando
restituitur ad causam et ad omnia, quae arniserat, quandoque ad
causam tantum, aliquando vero ad nullum. Quod ut melius pateat,
sic distinguis. Cum quis exspoliatur et aut absens aut praesens est; si
praesens aut appellat aut non. Si appellaverit et ad causam et ad
omnia restituendus est, priusquam de causa agatur, ut in bac q.
in Omnibus canonibus. Si autem non appellaverit, forte de miserieordia
restituetur et ad causam tantum, veluti se dixerit falsis
testibus vel instrumentis convictunr. Hoc enim potest ex illo cap.