48 v. Schulte
poterit praescribere, nisi praescribendo ecclesiam, cui competunt
ipsae decimae. Sed tarnen dilTicilis quaestio est apud magistro.s. Huie
autem, quod dixit, seil, quod praedia non possunt praescribi nisi eontemplatione
ecclesiae, contrarium videtur illud in I. Ca. Q. II.
Quaesitum est. Sed dicimus, quod quidam sunt, qui redimunt honores
a subditis, et in odium eorum introductum est, ut in boe casu, seil,
sub eis redemptoribus praescribi possint decimae in ecclesia et a talibus
personis seil, monachis. Unde in eodem decreto dicilur 'sub
huiusmodi redemptore’.
Als interessant für die genaue Auffassung des Verhältnisses von
geistlicher und weltlicher Gerichtsbarkeit (heile ich noch eine Stelle
aus der Quaestio Quidam laicus fol. 121 b mit.
'Quando clericus impetit clericum, quod nulla causa eum nisi
sub episcopo debet convenire. Quando vero clericus impetit laicum,
aliquando impetit eum super ecclesiaslica, aliquando super civili
causa. Item cum impetit eum super ecclesiastica, aliq. impetit super
eccles. criminali, aliq. super spirituali, aliq. super pecuniarja.
Ecclesiastica criminalis est, quando quis aceusatur de incestu, et
ideo inter ipsum et uxorem suam petitur divortium. Eccles. spiritualis
est, quando tantum de spiritualibus quaestio agitatur, utpote
decimandi, funerandi et consecrandi. Eccles. pecuniaria est,
quando movetur quaestio de rebus ex iure decimationis, funerandi
seu consecrationis provenientibus. Dicimus ergo, quoniam in omni
causa ecclesiastica laicus sub episcopo est conveniendus, sive fuerit
pecuniaria, sive spiritualis, sive criminalis, dummodo in criminali
sanguis non petatur vel pecunii multatio, quod iudicium non episcopo
exequitur nee in sacris ordinibus constituto licet exagitare, sed
tantummodo matrimonii impetatur separatio. Item cum impetit
eum super civili, aliquando super civili pecuniaria, aliq. super civili
criminali. Civilis pecuniaria est, quando agitur de praediis vel de aliis
pecuniis.quarumcognitio tantum ad iudieem civilem spectat. Criminalis
civilis est, quando agitur de criminalibus commissis, propter quae
vel sanguinis etfussio vel peeuniae petitur multatio, quod iudicium
tantum ad civilem et non ecclesiasticum debet fieri iudieem. In civili
ergo pecuniaria sacerdos sub episcopo, si valet, conveniat laicum,
alioquin per civilem iudieem suum jus prosequatur. In civili criminali
nec sacerdos nec quilibet in sacris ordinibus constitutus laicum, nec
laicus quemlibet eorum, nisi foret exauctoratus, valet impetere.