4(5
v. Schulte
§. Hie primum quaer., an Gau. cogantur probare titulum suae
possessionis. Quod non cogantur habetur in lege. Sed quod
cogantur, probatur illo decreto Si quis de clericis etc. [c. 33.
40.] Item auct. Gelasii Dilectio tua Ca. XVI. Q. III. [c. 7.]. Item
auct. Greg. Volumus, Accedentem Ca. e. Q. IIII. [c. 2.]. Item Gelasius,
Quia res in litigio XI. Ca. Q. I. [c. SO.] §. Ad hoc. Rot.
quod nullus cogitnr probare titulum suae possessionis nisi qui possidet
pro berede vel pro possesore et ut generaliter dicatur, nullus probare
cogitur titulum suae possessionis, nisi excipiens. Verbi gratia: fratres
habeo, volunt mecum venire ad aequale participium; excipio, patrem
mihi praecipue aliquid pro hereditate reliquisse, teneor probare titulum
possessionis meae. Sed dicit Gelasius XI. Ca. Q. 1. c. ult. Quisquis
putat qui perpiam competere veridico pulset examine. Ergo cum
canonici putent, se iusto titulo possedisse, tenentur probare, se iusto
titulo possedisse. §. Ad hoc Rol. quod, ubi manifesta est possessio,
putans sibi competere, probare non debet, ubi vero putat nee est
manifestum, si actor est, tenetur probare.
Secunda qu. est, an sententia lata sub conditione teneat? Quod
non sit sententia, lex proclamat. Quod stare debet in sent. sua probatur
ea ratione, quia ab ea appellandum est. Uude forma etc.
Ca. II. Q. VI. Ad hoc Rol. quod conditio quandoque adiungitur
facto, ut si apostolicus scripsisset alicui: volo te condemnare istum,
si cognoveris eum esse bomicidam, et tune non est sent., quandoque
conditio adjungitur eventui rerum, ut si quis milvi promittat C., quod
postea negans ducitur a me in causam et iudex, ut det mihi C. cum
venerit rex, et tune est sententia. Sed hie non clare videtur videre
Roland'. Non enim talis sententia est lata cum conditiono, immo
absolute; non enim adjungitur conditio sententiae sed eventui
rerum, —
V. Quaedam ecclesia privilegium a summo pontilice impetravit,
ut praediorum totius dioec. haberet decimas. Processu vero temporis
monachi cuiusdam monasterii quaedam praedia in illa dioee. emerunt,
privil. postea a summo pont. impetraverunt, ut nulli decimas solverent.
Hie primum quaer., an canonici possint petere decimas priori priv.
muniti? Secundo quaer., au seeundum priv. deroget priori? In
bis duobus quaest. liinc inde multa inveniuntur decreta in
XXV m “ causa.