38
v. Schulte
(nach der Summe des Rolandus zur P. II.) bis 70, 118 —123, und
enthält im Ganzen 30, ist aber unvollständig, indem sie mit der Seite
mitten im Satze abbricht.
Um in die Art der Behandlung einen vollkommenen Einblick zu
ermöglichen, theile ich die folgenden 5 ganz mit.
I. Quidam iuvenis nobilem quandam midieremfilimn exalio matrimonio
habentem in matrimonio sibi collocavil. Qua mortua aliam sibi
propter corporis incontinentiam in uxorem duxit, post aliquantulum
vero ternporis humanae sorti exemtus eius privignas superstes midierem,
quam praefatus vitricus in coniugium duxerat atque septennio
carnali copula pro veile cognoverat, post eius obitum in in. clanculo
habere voluit. Quo comperto ecclesia eos penitus absque mora separavit.
Demum adolescens antedictus suam complexionem apud se
considerans, ne corporis sui laesionem pro praedicta complexionis
observantia incurreret, quam absconse sibi desponsavit, nec non ipsam
voluntarie se allegat cognovisse. Transacto ternporis aliquo intervallo,
quis habens liliam unicam iuvenem saepedictum lautam ad coenam
et delicatam in noctis crapusculo illum invitat. Quod dum in mensae
refectione cibariis ac potibus diversis foret alteratus , ipsum coepit
commonere, quatenus suam filiam pulcbritudine nimia decoratam in
uxorem duceret. Cuius verbis acquiescens ipsam statim desponsavit
atque in eadern uocte patre volente nec non ipsa consentiente asserit
se cognovisse. Audito hoc antecedens, quam sibi latenter desponsaverat,
patri suo intimare placuit, ut ab illo m. studeret revocare. In
hoc autem themate Q. t. [quaestiones tres] videntur posse formari.
Quaeritur I. utrum privignus uxorem vitrici post eius obitum in
m. de iure possit accipere? S. q. est, an secundam, quam clanculo
desponsavit et carnali copula cognovit. in coniugium habere debeat?
T. q. est, an assertioni duorum sit credendum?
In I. Q. de facili probare possumus, quod privignus mulierem
a vitrico cognitam in uxorem habere valeat. Nam fuit ibi Consensus,
pactio coniugalis, idoneitas personarum, Votum minime ibi exstitit
nec dissimilitudo tidei, nec error personae. Et sic de caeteris. Ergo
coustat, quod eam habere potuit. Item alia ratione probari potest.
Inter matrem et filiam vel filium non est primum genus affinitatis, et
hoc probo in continenti. Primum enim genus affinitatis constituit
vir cum consanguinitate uxoris suae, et e conversu. Sic ad connnodum
causae tuae de secundo genere affinitatis et ex transverso retor-