28
v. Schulte
Nam solemne solet de praesenti profiteri.
Ut promitto deo quod semper virgo manebo.
Ast de venturo sirnplex vult usque voveri.
Ut me victurum spondebo coelebe vita.
Quidam distiguunt aliter, sirnplex referentes.
Quod sit in occulto, vel non solemniter. At non.
Voti naturam celebratior adiuvat actus.
Nee premit occultus; ergo quodcunque liquebit
Constans ecclesiae iuste solemne tenendum est.
Quae nisi de notis per se vel teste probatis
Judicat, arbitrio domini secreta relinquens,
Cum Votum sirnplex nee non solemne notetur,
Copula legitima per sirnplex non dirimetur.
Verum solemni voto quicunque tenetur.
Sortiri tbalamum nulla ratione tenetur.
Quem si de facto tentabit, eo spolietur.
Quisquis ob annexa voto venerandus habetur
Censura canonum sub idem punctum revocetur.
Est diversarum varius mos ecclesiarum;
De vita cleri. Concedilur uxor haberi
Eoo sub sole sitis, ubi presbyter omnis
Lege maritali fruitur; secus esse probatur.
Orbe sub occiduo, quia coniugium sacer ordo
Impedit et dirimit, sed quilibet inferiori
Ordine contentus, si vult, valet esse maritus.
Talis at officium clerique stipendia perdet.
Si tarnen annexum regimen tenet ecclesiarum
Nec personatum nec habens curas animarum
De pietate licet, ut ab ecclesia toleretur
Victum percipere, si cui fuit adtitulatus.
Über den Verfasser ist nichts zu entnehmen, eben so wenig
über den Ort der Abfassung. Was die Zeit betrifft, so fällt die Abfassung
wohl bald nach Huguccio, jedenfalls vor 1215, weil die
Verwandtschaft bis zum 7. Grade als Ehehinderniss und drei Arten
der Affinität aufgezählt werden. Zu C. XXXV. q. 8. wird dem Papste
das Recht, im 1. und 2. Grade zu dispensiren, abgesprochen, für die
ferneren aber ihm allein beigelegt.