306
v. S c h ti l-t e
quiascripturarum lectioni eorum mentem iugiter inhaerere oportet, ut
iuxta beatum P. parati sint semper rationem r. d. e. cp in eis est fiele
et s. XII. panes apostolos et apostolicos viros designant, qui recte
super m. [mensam], id est in meditatione scripturarum et doctrina,
residere dicuntur a sabbatho in sabbatbum, quia a sabbatho spei,
quod bic agitur, usque ad sabbatbum spei ei quod in aeterna vita
speratur, non tollitur i. e. removetur aliquis per sententiam vel per
mortem, quin statim aliud eidem restituatur. Quibus superponuntur
patenae aureae. In patenis aureis corda praedicatorum lata per caritatem
significantur, quibus et tlius lucidissimum i. e. orationes semper
inesse debent. Nomine siquidem thuris oratio intelligitur iuxta illud:
'Dirigatur oratio m. et caet’. In hac igitur mensa seil, scriptura divina
quadratur ternarius i. e. fides sanctae t. [trinitatis], IIII. evangeliorum
libris docetur atque fundatur. Vel ternarius legis prophetarum atque
plmo. quadratur i. e. quatuor modis exponitur: videlicet historice, allegorice,
moraliter, anagogice. Vel per ternarium tria genera bominum
intelliguntur perfectos mediocres et malos. Per quaternarium vero IIII.
modos loquendi divinae legis intelligimus. Omnis enim lex consistit in
praeceptis, prohibitionibus, permissionibus, eonsiliis. Ternarius vero
i. e. triplex genus bominum quaternario consilii, permissionis, prohibitionis
atque praecepti quadratur i. e. perfecte instruitur. Est autem
Consilium perfectorum, permissio infirmorum, praecepta ac probibitiones
cunctorum. Sunt enim praecepta faciendorum, probibitiones
vitandorum, permissiones indulgendorum, consilia indebitorum vel
excellentissimorum. Hane igitur quadraturam nonnulli considerantes
eiusdemque dissonantiam plurimum admirantes debilitate sensuum
praepediti sanctorum patrum statuta saepissime inter se contraria
facere credebant. Cum enim aliqua dissuasorie aliquando permittantur,
quae alias penitus inhibentur, atque alia consulantur, quae nullatenus
praecipiantur, rationabiles suae dubitationis habere excusationes
videntur. Horum igitur dubitationes M. g. (magister Gratianus) intuens
praesentibus atque futuris consulere cupiens boc opus composuit.
In cuius exordio quaeritur nomen, causa scribendi, quibus scripserit,
q. m. q. i. [quae materia , quae intentio] quis modus
scribendi.
Hoc opus a compilatore nomen accepit, non quod ipse
decretorum auctor exstiterit, seil de diversis partibus ea in unum
collegerit.