Zur Geschichte der Literatur über das Dekret Gratians.
305
dinis. Facies et coronulam auream, quam superpones coronae. Panes
quoque propositionis XII. de simila superpones mensae XII. patenas
aureas habentes super se, quibus Suppositum erit Ilms lueidissimum.
Hi panes erunt in mensa a sabbatho in sabbathum; nee aliquis removeatur,
nisi alius recens apponatur.’ Mensa ista sacram scripturam
significat. Quae bene dicilur mensa, qnia sicut in corporali mensa
corporum continetur refectio, ita in spirituali ministratur spirituum
alimonia. De lignis quoque Setbin facta dicitur, quia ex fortibus
dictis ac factis sanctorum patrum consistit. Nee immerito dicitur
inaurata i. e. ceiesti sapientiadecorata. Longitudo duorum c. perseverantiam
designat actionis, quae in duobus cubitis merito designatur,
quoniam in II. virtutibus, innocentia seil, ac munditia maxime fundatur.
Haec quoque mensa habet c. in latitudine, quia sacra scriptura
perfectionem docet in caritate. Cubitum yero et dimidium altitudinis,
quia unitatem spei caelestis insinuat, ad quam non dimidios i. e.
minus perfectos dogmatitat. Habet quoque labium aureum per ciijcuitum,
quia doctrina sacri eloquii per munda praedicatorum ora
ministratur. Per coronam vero meritum aeternae retributionis monstratur,
quae bene altitudinis IIII. digitorum fieri praecipitur, quia
doctrina IIII. evangeliorum vel merito IIII. virtutum principalium ad
eam venitur. Vel in quaternario fidem trinitatis cum munditia operis
iutelligimus, per quam aeternae retributionis palmam nos aliquando
habituros confidimus. Ilaec merito interrasilis fore dicitur, quia pro'
meritis diversorum erit varietas praemiorum. Unde et dominus in
evangelio: ‘In domo patris m. m. m. s.’ Per coronulam aureolam
interrasili suppositam eorum spectratis intelligitur, quos inter alios
excellere non dubitatur. Ilanc cognoverat Paulus, cum dicebat:
'Melius est mihi mori, quam ut g. m. q. e.’ Ad banc c. spectat illum
canticum, quod soli [1. solae] virgines cantare possunt. Per IIII. pedes
IIII. divinae scripturae sensus intelliguntur s. historicus, allegoricus,
moralis et anagogicus. His IIII. pedibus mensa innititur, quia praedictis
IIII. modis scriptura divina exponitur. Per annulos IIII. libri
evangeliorum signantur. Annulus caret principio et fine, et ideo annulorum
nomine evangeliorum libri signantur, qpia in eis de eo
principaliter agitur, qui omnino caret p. et f. [principio et fine]. Per
II. veetes praedicationes de duobus populis intelligimus, qui bene
auro mundissimo cooperiuntur, quia fulgore sapientiae tarn in verbo
quam in opere decorantur. Hi semper annulis inserti esse debent,
Sitzb. (1. phil.-hist. CI. LXITI. Bd. 11. Hft. 20