Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 63. Band, (Jahrgang 1869)

Über  eine  Summa  Legum  des  XII.  Jahrhunderts.  Nachtrag.

291

Praeter  praedictas  est  aliii  praescriptio,  quae  videtur  esse
introducta  favore  possidentium  quadriennis,  seil,  quae  datur
quandnque  privato  contra  fiscum,  datur  etiam  fisco  contra  privatum. ­
  Privato  contra  fiscum  datur,  ut,  si  aliqua  liereditas  vacaverit,
  ista  quidem  iure  ad  fiscum  pertinet,  et  si  aliquis  incipiat
eam  possidere  et  sine  interpellutione  possideat  eam  continue  per
IIII.  annos,  tutus  erit  contra  fiscum  praescriptione  quadriennii.
Nota,  quod  liereditas  dicitur  vacans,  quae  nec  corpore  nec  animo
possidetur  ab  aliquo,  ut  margarita  inventa,  immo  quae  etiam
occupanti  conceditur.  Dicitur  autem  res  vacua,  quae  datur  ab
aliquo,  quo  nullus  est  potentior  ipsam  possidere.  Datur  etiam
haec  praescriptio  fisco  contra  privatum,  ut,  si  Imperator  det  mihi
dornum  alieuius,  quamvis  mihi  det  dömum  non  suam,  ipse,  seil.
cuius  erat  domus  illu,  non  habet  regressum  contra  me  sed  contra
imperatorem.  Unde  si  postea  per  IIII.  annos  siluerit,  tutus  est
fiscus  praescriptione  quadriennii.  Similiter  currit  haec  praescriptio ­
  contra  creditorem,  ut  si  cessaverit  in  dandis  tributis
imperatori  et  domus  sua  fuerit  confiscata,  quam  ipse  pignori
supposuisset  alteri,  certe  Ule,  cui  supposita  fuerit  pignori,  si
siluerit  per  quadriennium,  fiscus  tutus  erit  praescriptione.  Sic
ergo  quicunque  Imperator  rem  aliquam,  quamvis  non  suam,  contulerit,
  statim  eo  ipso  tutus  est.  Dissentiunt  tarnen  liic
domini  legum.  Quidam  enim  dicunt,  quod  statim  est  tutus-Ita
  dico,  si  bona  fi.de  factum  est  illud;  sed  si  mala  fide  factum
est,  non  statim  tutus  est.  Dicit  enim  lex:  iniustum  est,  ut  mendax
occasio  malignandi  veniat,  unde  iura  surgere  debent.  Alii  dicunt,
quod,  quamvis  mala  fide  factum  est  sive  fuerit,  tarnen  ille  tutus
erit.  Dicit  enim  lex:  sacrilegii  est  instar  disputare  de  facto
imperatoris  in  causa  XV-  quaest.  IIII.  Committunt  etiam
sacrilegium,  ubi  istorum  verborum  sensum  inveneris.  Istae  autem
praescriptiones  in  rebus  ecclesiasticis  locum  non  haberit.  Quidain
tarnen  dicunt,  quod  praescriptio  quadriennii  et  usucapio  in  rebus
ecclesiasticis  non  [lege:  locum]  habent,  quia  hoc  invenitur  in
quadam  lege.  Sed  isti  legi  in  multis  capitulis  decretorum  derogatum
  est.
Deinceps  u.  s.  w.  In  diesem  Absätze  (S.  450.)  kommen  weitere
Zusäte  vor:  Primo  dicendum  est  de  tricennali  praescriptione.  Unde
19*
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.