Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 63. Band, (Jahrgang 1869)

290

v.  Schulte

decennalis  XII.  antlis,  1111.  inter  absentes,  et  VIII.  inter  praeor

sentes  et  ita  IIII  accipiantur  pro  duobus  inter  praesentes.  Et  isti
probabiliter  satis  videntür  sentire.  Alii  dicunt,  quod  anni  illi
complendi  sunt  post  reversionem  illius  inter  praesentes.  Quidam
autem  secundum  eos  de  illis  annis,  qui  transierunt  inter  absentes,
tollant  [tollunt]  de  medio.  Currit  ergo  praescriptio  inter  praesentes ­
  decennalis,  inter  absentes  vic^nnalis.  Praesentes  vero
dicuntur  hi,  qui  sua  domicilia  habent  in  eadem  provincia,  absentes,
qui  in  diversis.  Et  nota,  quod  provincia  non  accipitur  liic  stricte,
sicut  in  consueto  usu  loquendi,  sed  hie  dicitur  quasi  regnuni,
quod  unum  habet  regem  et  unum  metropolitanum  et  X.  vel  XI.  eius
suffraganeos,  ut  causa  XVI.,  quae  incipit  Scitote.  [Das  Citat  ist
falsch;  es  ist  gemeint  C.  2.  C.  VI.  q.  3.].
His  praescriptionibus  praescribi  possunt  res  immobiles,  ut
praedia  urbana  et  praedia  rustiea.  Praedia  urbana  dicuntur  aedificia
facta  ad  usum  manendi  in  eis.  Praedia  rustiea  dicuntur  agri,
viueae  et  aedificia  facta  ad  usum  colligendorum  fructuum,  ut:  liorrea,
granaria  et  cetera.  Res  autem  mobilis  potest  praescribi  his  praescriptionibus, ­
  subaudi  gratia  non  sui,  sed  potest  quidem  gratia
alterius,  ut:  si  servi  ascriptitii  i.  e.  serviglebae,  qui  praescribuntur
his  praescriptionibus  ab  eo,  a  quo  praescribitur  terra,  ad  quam
illi  pertinent.  Et  ita  gratia  terrae  potest  praescribi  res  mobilis  et
non  gratia  sui.  Cum  ergo  his  praescriptionibus  tantum  praescribantur
  res,  patet,  quod  semper  opponuntur  hae  praescriptiones
actioni  in  rem  et  nunquam  actioni  in  personam.  Vnde  dicit  lex:
Actionibus  personalibus  non  opponitur  praescriptio  longi  temporis.
Opponitur  ergo  actioni  in  rem,  ut  rei  venditioni  [vendicationi]
.  et  actioni  hypothecuriae,  quae  datur  creditori  contra  debitorem.
Si  ergo  ego  praescripsi  domum  aliquam,  quae  alterius  pignus
erat,  ipse  praesens  siluit  per  X.  annos  et  deinde  velit  me  convenire
  actione  liypotliecaria,  opponam  ei  praescriptionem  longi
temporis.  Effectus  istarum  praescriptionum  est,  ut  his  praescribens
iure  de  feno  latini  etiamsi  nullo  modo  i.  e.  per  vim  vel  alio  modo
cadat  a  possessione  rei,  quam  iam  praescripserat,  dabitur  ei  actio
contra  illum,  qui  est  in  possessione  illius  rei,  quam  praescripsit.
Secundum  quosdam  datur  ei  rei  vendicatio  directa,  secundum  alios,
rei  vendicatio  utilis.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.