202
M u s s a f i a
II.
Dal codice latino dl Klosterneuburg.
De ligno crucis quod in antiquis libris est repertus.
Temporibus David regis reperit Judaeus in silva lignum genere
trium folioruni frondatum, quod incisum detulit gratia admirationis
ad regem David. Quod ut ipse rex vidit, statim quid in eo futurum
esset intellexit et quousque vixit cottidie adoravit. Salemon quoque
filius ejus non solum gratia patris illud adoravit, verum etiam totum
deauravit. De quo etiam regina Austri, quando venit audire sapientiam
Salemonis, prophetavit dicens: Si sciret Salamon quid lignum
significaret, nequaquam ulterius illud adoraret. Quod audiens quidam
pbilosophus regis retulit domino suo quod audierat. Rex autem
misit eum post reginam, quae jain recesserat, cum multis pretiosis
muneribus, ut daret ea philosopbo reginae, ipsa nesciente, quatenus
consideret dominam suam quid diceret lignum significare. Quireceptis
muneribus praecepit ei ne reginae ostenderet. Post haec occulte consuluit
dominam suam de ipsa re. At illa respondens ait hominem
talem in eo suspendendum, per quem totum regnum Judeae foret destruendum.
Tune rex Salemon hoc audito auro de legno exerustavit
et in fundo piseinae ipsum lignum projecit. Ideo deinceps descendebat
angelus Domini cottidie in piscinam, in qua non pro aqua sed
pro ligno salvabantur infirmi in descensione angeli. Quae piscina
tempore passionis fuerat exsiccata et inde crux est extracta, quam
detulit Christus in humeris suis usque ad portam.
III.
Dal coniponimento ciclico del monaco Andrius.
Dopo detto delle tavole d’argilla e dell' interpretazione datane
dall’ Angelo a Salomone aggiugne, che invero ogni giorno dovrebbersi
leggere le sante scritture a conforto dell’anima, la quäle solo nella
croce di Gesü Cristo puö glorificarsi; mais or nons convient savoir
qui fu ichins sains arbres ne clont il nasqiii. E continua: