Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 63. Band, (Jahrgang 1869)

200

Mussafia

arboribus  altior  crescere  consuevit;  cypressus  in  universis  arboribus
fragantior  dulcedinem  filii  nobis  innuit;  pinus  vero,  quae  multos
nucleos  generat,  dona  Spiritus  sancti  praedicat.  Reversus  Seth  prospero
  cursu  venit  ad  patrem;  cum  patri  omnia,  quae  viderat  et  ab
angelo  audierat,  recitaret,  gavisus  pater  risit  et  semel  in  vita  sua
laetatus  est.  Ita  laetificatus  Adam  clamavit  ad  dominum  dicens:
Sufficit  mihi,  domine,  tolle  animam  meam.  Obiit  autem  Adam  infra
triduum,  sicut  ab  angelo  dictum  est;  sepelivit  eum  autem  Seth,  filius
ejus,  in  valle  Ebron,  et  grana  jam  dicta  subtus  linguam  in  os  ejus
deposuit,  ex  quibus  tres  virgulae  in  brevi  surrexerunt  ulnae  unius
longitudinem  habentes.  Steterunt  in  ore  usque  ad  Noe,  a  Noe  vero
usque  ad  Abraham,  usque  ad  Moisen  nunquam  crescentes  et  nunquam
viriditatem  amittentes.  Cumque  Moises  propheta  praecepto  domini
populum  israeliticum  ex  Egypto  de  servitute  Pharaonis  trans  mare
rubrum  educeret,  dimerso  Pbaraone  cum  exercitu-  suo,  venit  in
valleni  Ebron,  cumque  Moises  eastra  fecisset,  populo  recreato  apparuerunt
  ei  tres  virgulae,  quae  in  ore  stabant  Adae.  Accipiens  ergo
illas  in  timore  domini  spiritu  prophetico  clamabat:  Vere  istae  tres
virgulae  trinitatem  sanctam  figurant.  Cum  illas  extraheret  Moises
de  ore  Adae,  ex  fragrantia  totum  replevit  locum  ita,  ut  astantes
crediderunt  se  esse  in  terram  promissionis  translatos.  Tali  indicio
inductus  Moises  panno  mundissimo  eas  involvit  et  pro  sanctuario,
quamdiu  in  deserto,  videlicet  quadraginta  duorum  annorum  spatio
secum  tulit.  Cumque  aliquis  de  exercitu  a  serpentibus  percussus  est
sive  ceteris  vermibus,  venerunt  ad  Moisen  et  deosculantes  virgulas
sanahantur.  Contingit  autem,  quod  filii  Israhel  mumurare[n]t  contra
Deum  et  Moisen  in  ira;  locutus  est  Moises  ita  dicens:  Audite,  rebelles ­
  et  increduli,  numquid  poterimus  vobis  aquam  de  hac  petra  ejicere?
et  percussit.
Si  confrontino  le  indicazioni  delle  tre  specie  di  alberi  e  le
spiegazioni  cbe  se  ne  adducono.
II  Padre  e  simboleggiato  dal  cedro,  il  piü  alto  degli  alberi.  Cosi
dapertutto.
II  Figiiuolo  dal  cipresso,  il  cui  odore  e  dolcissimo.  Cosi
dapertutto;  il  Van-Präet  solo  dice  che  il  cipresso  e  V  embleme  des
souffrances  et  de  la  douleur.  (Ha  veramente  cosi  il  ms.?)
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.