Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 63. Band, (Jahrgang 1869)

Sulla  leggenda  del  legno  della  Crece.

199

et  intus  misso  capite  solummodo  intuere  diligenter,  quae  et  qualia
sunt  ea,  quae  tibi  in  paradiso  apparuerunt.  Quod  et  factum  est:
intus  misso  capite  tantam  intuitus  est  amoenitatem,  quam  lingua
hominis  enarrare  non  possit.  Amoenitas  illa  erat  in  diversis  fructibus
et  generibus  florum  cum  armonia  avium,  et  multum  fulgebat,  inaestimabili
  odore  adjuncto.  In  medio  paradisi  fontem  lucidissimum
intuebatur,  de  quo  quatuor  flumina  emanabant,  quorum  nomina  sunt
haec:  Pbyson,  Geon,  Tigris  et  Eufrates;  haec  sunt,  quae  totum
mundum  aquis  replent-  Supra  fontem  vero  arbor  quaedam  magna
stabat  nimis  ramosa,  sed  cortice  et  foliis  nudata.  Meditare  enim
coepit  Seth,  quare  haec  arbor  denudata  esset;  recolens  vero  passus
macidos  eadem  conjectura  concepit,  arborem  illam  ita  esse  denudatam
  propter  peccata  parentum  suorum.  Reversus  vero  ad
angelum  quae  vidit  diligenter  enarravit.  Praecepit  ei  angelus  ut  ad
ostium  rediret  et  alia  cum  jam  visis  videret.  Secundo  enim  intuitus
est  serpentem  magnum,  qui  se  circa  nudatam  arborem  involutavit.  Viso
illo  rediit  stupefactus.  Praecepit  tertio  ut  ad  ostium  rediret.  [Quum]
tertio  ergo  ad  ostium  rediret  paradisi,  vidit  arborem  jam  dictam
usque  ad  coelos  elevatam  et  in  summitate  arboris  ut  parvulum  jam
natum  et  in  pannis  involutum  vagientem  intuitus  est.  Quo  viso  stupefactus ­
  cum  reclinaret  lumina  versus  terram,  vidit  radicem  dictae
terram  penetrando  usque  ad  inferos  pertingere,  in  quo  recognovit
fratrem  suum  Abel»).  Reversus  vero  tertio  ad  angelum  ea,  quae  vidit,
diligenter  renunciavit.  Cui  angelus  de  puero  viso  diccre  coepit:
Puer  die,  quem  vidisti,  filius  Dei  est,  qui  deflet  peccatum  tuorurn
parentum,  qui  et  delebit,  quando  venit  plenitudo  temporis.  Hic  est
oleum  misericordiae  promissum,  qui  et  faciet  parentibus  tuis  misericordiam
  et  posterioritati  eorum,  qui  est  verum  olfeum,  haec  est  pietas
dilectionis.  Ita  edoctus  Seth  ab  angelo  cum  descendere  vellet,  dedit
ei  angelus  tria  grana  pomi  arboris  illius,  de  qua  manducaverat  pater
ejus,  ita  dicens  ei:  Infra  triduum,  quo  ad  patrem  veneris,  exspirabit
pater  tuus.  Haec  grana  infra  os  ejus  pones,  de  quibus  surgent
tres  arbores;  una  vero  arbor  est  cedrus,  altera  cypressus,  tertia
pinus.  In  cedro  intelligimus  patrem,  in  cypresso  filium,  in  pino
spiritum  sanctum.  Cedrus  vero,  quae  nobis  patrem  innuit,  universis

i )  II  ms.  esaminato  dal  Van-Praet,  il  frammento  interpolato  nel  Tesoro  e  la  leggenda ­
  svedese  hanno  Cain.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.