♦
Laurentii Vallae opuscula tria. III. 97
omnes bonae artes pariter eiectae sunt et pristina barbaries rediit in
possessionem. •
Quod eur in Europa non contingit? Nempe, ut reddam, quod
tertium est quod initio proraisi, quia id fieri sedes apostolica prohibuit.
Cuius rei sine dubio caput et causa extitit religio christiana.
Cum enim utrumque testamentum extaret scriptum latinis litteris,
quas deus in cruee una cum graecis et hebraicis consecravit, eumque
tot hominum clarissimorum ingenia in illis exponendis J4 ) consumpta
essent, nimirum hi, qui christiano censebantur nomine, quamquam
imperium romanum repudiassent, tarnen nefas 25) putaverunt repudiare
linguam romanam, ne suam religionem profanarent : quorum praesertim
tot milia erant cum sacerdotum tum aliorum clericorum, quos
omnes necesse esse litteratos, apud quos videmus maiori in usu esse
linguam latinam quam apud principes saeeulares, quorum etiam
iudicia litterate dumtaxat exercentur. Ceterum eorum magistra et
parens et nutrix et gubernatrix est apostolica sedes, in qua sedet
romanus pontifex, Christi vicarius, Petri suceessor, qui in liac navi
ut sic dicam latinae fidei clavum tenens adversus procellas ac tempestates
ceteros nautas atque vectores ne ab ea tutanda desisterent
semper est adhortatus. Nam cum in curia romana non nisi latine
loqui fas sit et ad eam tamquam ad caput cunctae christianae nationes
privatim publiceque concurrant, fit ut singulae operam dent linguae
latinae discendae et ob id libris Omnibus latine scriptis, et ut quisque
maxime aliquo in genere doctrinae excellit, ita cupidissime ad hanc
se curiam conferat et velit in hac tamquam in clarissima luce versari.
Plus igitur bic quam usquam gentium est hominum litteratorum,
plurimi bic atque optimi pro condicione temporum oratores, plurimi
in omni doctrinarum genere eruditissimi, qui profecto nulli forent, si
curia romana non esset. Argumento sunt gentes illae, quibus sedes
apostolica honori non est, quales ut dixi Africa et Asia, quae quantulum
doctrinae habent, quantulum nihil se) in rebus caducis et frivolis
sapientiae : usque adeo mihi videntur religio sancta et vera
litteratura pariter habitare et ubicumque altera non est, illie neque
altera 37 ) esse posse, et quia religio nostra aeterna etiam latinalitteratura
•*) exponendi M 25 ) putauerunt quemad om. M. Es scheint ein ganzes
Blatt zu fehlen: fol. 153 v schliesst mit nefas, das auf dem untern Rande
steht, und fol. 134 r beginnt mit modum amalor 26 ) nihili? 27 ) alte—
rain LR
Sitzh. d. phil.-hist. CI. LXII. Bd. III. Hft.
7