Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

Laurentii  Vallae  opuscula  tria.  III.

95

Instant  ardentes  Tyrii:  pars  ducere  muros
Molirique  arcem  et  manibus  subvolvere  saxa,
Pars  aptare  n)  locum  tecto  et  concludere  sulco.
Iura  magistratusque  legunt  sanctumque  senatum
Hic  portus  alii  effodiunt,  hic  alta  theatri
Fundamenta  locant  alii  immanesque  coluibnas
Rupibus  excidunt,  scaenis  decora  alta  futuris.
Neque  enim  minus  operosum  est  artem  aliquam  omni  ex  parte
eonsummari  quam  urbem.  Itaque  sicuti  nulla  is)  urbs  ab  uno,  immo
nec  a  paucis  condi  potest,  ita  neque  ars  ulla,  sed  a  multis  atque
a  plurimis,  neque  his  inter  se  ignotis  —  nam  aliter  quomodo  aemulari
  possent  et  de  laude  contendere  —  sed  notis  et  ante  omnia  eiusdem
  linguae  commercio  coniunctis.  Quoniam  ab  urbe  extruenda
comparationem  ac  similitudinem  sumpsi,  nonne  ita  e  sanctis  libris
accepimus,  eos  qui  immanem  illam  turrim  Babel  extruebant,  ideo  ab
extruendo  cessasse,  quod  alius  alium  loquentem  amplius  non  intelligebat?
  Quod  si  in  iis  14 )  artificiis,  quae  manu  fiunt,  necesse  est  communionem
  sermonis  intercedere,  quanto  magis  in  iis,  quae  lingua  constant,
  id  est  in  artibus  liberalibus  atque  seientiis.  Ergo  tamdiu
t  scientiae  et  artes  exiles  ac  prope  nullae  fuerunt,  quaindiu  nationes
suis  singulae  linguis  utebantur.
At  15)  romana  potentia  propagata,  in  suas  leges  nationibus  redactis
  ac  diuturna  pace  stabilitis,  effecit  ut  pleraeque  gentes  uterentur
lingua  latina  et  inter  se  consuetudinem  haberent:  tune  ab  bis 16 )  Omnibus ­
  ad  omnes  disciplinas  latine  scriptas  tamquam  ad  optimam
mercimouiam  properatum  est.  Neque  aliter  quam  invento  nummo  factum ­
  est,  ut  illius  beneficio  omnes  omnia,  quae  usquam  essent,  mercari
et  sua  ipsi  aliis  venditare  possent,  sic  accepta  lingua  latina  velut
aureo  nummo  nationes  cuncta,  quae  apud  alios  scripta  erant,  discere
potuerunt  et  sua  vicissim  docere,  cum  antea  nihil  aliud  legereilt,
nisi  quod  a  popularibus  suis  compositum  esset.  Et  quemadmodum
ante  inventum  nummum  rix  quisquam,  quid  boni  apud  alios  nasceretur,
  cognitum  babuit,  ac  ne  longius  quidem  peregrinari  aut  diutius
abesse  domo  potuit,  invento  numismate,  tune  vero  mereatura  vigere,
tune  peregrinatio  frequentari,  tune  omnium  bonorum  abundantia  esse
41 )  aptare  ex  aetare  R  actare  LM  t3 )  condueere  M  lS )  una  LR
1 4 )  his  L  1 5 )  Mit  der  folgenden  Ausführung  vgl.  Prooemium  Elegantiarum
  I.  > 6 )  iis  R
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.