94
V a h l e n
Nam quid, quaeso, magis hoc ex loco laudandum, quam hic
unde factum est, ut disciplinae ipsae nec hactenus extinctae siut nec
umquam extiuguendae, quae alioquin extinctae fuissent. Animadverto
iam nunc vos esse ipsa rei novae promissione excitatos et tacite me
appellantes de differential) dicere, quidnam illud est, cui tantum
scientiae debeant?
Dicam vero, etsi puto vos cum dixero admiraturos nec fidem
protinus habituros. Sedes romani pontificis, quam apostolicam vocant,
est cui omne 5 ) scientiae debent, quae, ut iteruin dicam, effecit,
ut illae incolumes siut, effectura, quod spero, ut incolumes perseverent.
An hoc novum non est, non vobis admirationi, ut dixi, non
etiam ad credendum difficile? Sed ipsum credibile probatio faciet.
Quare rei ratio altius 6 ) repetenda est et duo prius ostendenda, primum
quae fuerit causa, cur in lingua latina scientiae ex parvis humilibusque
in summum fastigium quondam et in altissimum eulmen
ascenderint, deinde cur rursus ab eadem sublimitate descenderint et
paene collapsae sint. Quae posteaquam ostenderimus, tune id quod
nostri propositi est, ab apostolica sede effectum esse, ne illae prorsus
extinguerentur, aperiemus.
Igitur quod ad primam attinet partem, scientiarum omnium propagandarum
apud nos, ut mea fert opinio, auctor extitit magnitudo
imperii illorum 7 ). Namque ita natura s ) comparatum est, ut nihil admodum
proficere atque excrescere queat, quod 9) non a plurimis
componitur, elaboratur, exeolitur, praecipue aemulantibus invicem
et de laude certantibus. Quis enim faber statuarius, pictor item et
ceteri, in suo artificio perfectus aut etiam magnus extitisset, si solus
opifex eius artificii fuisset? Alius aliud invenit, et quod quisque in
altero egregium animadvertit, id ipse imitari, aemulari, superare
conatur. Ita studia incenduntur, profectus fiunt, artes excrescunt
et in summum evadunt, et eo quidem melius eoque celerius, quo
plures in eandem rem homines elaborant: veluti in extruenda aliqua
urbe et citius et melius ad consummationem pervenitur, si plurimorum
quam paucissimorum manus adhibeantur, ut apud Virgilium <»)
Miratur molem Aeneas, magalia quondam,
Miratur portas strepitumque et strata viarum.
*) dria L driam R 5 ) omnes LRil «) alterius L m. i. RM "•) Romanorum?
8) namque ita nam (corr. natura) R nanquam ita nam LM
9 ) qu°d corr. R. quo LM 1#) Aen. 14'I1