Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

148

V  a  h  1  e  n

que  praebens  summam  totius  rei  diligenter  inspiciat.  Cum  autem
et  totius  privatae  vitae  et  eorum,  quae  in  republica  gessi,  ratio,  ut
videtur,  hodierno  die  a  me  reddenda  sit,  volo.  quemadmodum  a
principio  feci,  ita  nunc  rursus  deos  invocare  et  in  praesentia  vestra
precor,  primum  ut  quantum  benivolentiae  semper  habui  erga  haue
urbem  et  erga  vos  omnes,  tantum  nunc  mihi  a  vobis  in  hac  causa
praestetur,  deinde  ut  quod  vobis  et  ad  gloriam  coinmuniter  Omnibus
et  ad  religionem  singulis  vestrum,  hoc  dii  ut  decernatis  effieiant.
Si  igitur  ea  dumtaxat,  quae  accusatorio  iure  persequebatur,
accusavisset  Aeschines,  ego  etiam  ad  ea  ipsa  sigillatim  respondissem,
verum  cum  ipse  non  pauciora  verba  in  aliis  rebus  consumpseril
multaque  contra  me  mentitus  sit,  iustum  simul  ac  necessarium  esse
arbitror,  pauca  de  his  praemittere 3 ),  ne  forte  quis  vestrum  illius
verbis  seductus  ea  quae  ipse  dicam  parum  benivole  suscipiat.  Ad
ea  igitur,  quae  in  privatam  vitam  meam  contumeliose  iactavit,  videte
Fol.  67.  quam  plenissime 4 )  iusteque  respondeam.  Si  vos  me  talem  esse
cognoscitis,  qualem  ipse  affirmat  —  neque  enim  alibi  ego  vixi,  quam
apud  vos  —  nulla  sit  mora,  etiamsi  rem  publicam  plus  quam  optime
gesserim,  quominus  me  vestris  sententiis  condemnetis 5 ).  Sin  autem
multo  meliorem  quam  istum  ac  ex  melioribus  ortum,  et  —  ut  nil
molestius  dicam  —  mediocribus  civibus  me  ac  meos  nihil  deteriores
esse  putatis  atque  cognoscitis,  huic  ne  in  aliis  quidem  fidem  adhibete:
  constat  enim  ipsum  omnia  eodem  modo  esse  mentitum:  mihi
vero  quam  omni  tempore  benevolentiam  in  multis  certaminibus  praestitistis,
  eandem  nunc  praestetis.  Tu  flagitiose  Aeschines  stulte
nimium  putasti,  me  his  quae  in  re  publica  gesserim  relictis  ad  tua
maledicta  totum  converti:  non  faciam  certe  id,  non  ita  tumeo:  sed
publica  prius  perscrutabor,  quae  tu  falso  calumniatus  es,  de  maledictis
  autem  tuis  impudentissimis,  si  istis  placebit,  postea  dicemus.
Crimina  igitur  multa  sunt  ac  gravia  et  quorum  pleraque  leges  e)
atque  ultimis  vindicant  poenis:  baec  autem  accusatio  eiusmodi  est,
ut  adversarii  contumeliam,  procacitatem,  petulantiam  atque  eiusmodi
simul  omnia  contineat.
*  *
*

3 )  praetermittere  C.  4 )  planissime?  5 )  condatis  C.  6 )  Es  fehlt
wohl  magnis.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.