Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

Lauientii  Vallae  opuscula  tria.  III.

147

scriptum  est,  ut  ambos  pariter  audire  debeatis,  id  autem  est  non
solum  niliil  ex  praesumptione  contra  quemquam  iudicare  nec  parem
benivolentiam  utrisque  impartiri,  verum  ut  quem  ordinem  et  quod
genus  defensionis  quisque  decertantium  elegerit,  eo  vos  suo  arbitrio
uti  permittatis.  Multa  sunt  igitur  in  quibus  ego  deteriori  loco  sum
quam  Aeschines  in  liac  causa,  sed  praecipue  duo  eaque  permagna:
primum,  quod  non  de  aequali  re  nobis  certamen  est  —  neque  enim
est  par  nunc  mihi,  vestra  benivolentia  privari  et  huic  in  hac  sua
accusatione  non  obtinere:  sed  mihi  quidem  —  nolo  autem  quidquam
  triste  dicere  in  principio  orationis  meae:  hic  vero  ex  superabundantia
  quadam  ad  accusandum  accedit:  secundum,  quod  hominibus
  cunctis  natura  inest,  ut  crimina  ac  maledicta  in  alios  libenter
audiant,  eos  vero  qui  se  laudant  permoleste  ferant.  Horum  itaque
quod  voluptatem  quandam  in  se  habere  videtur,  penes  hunc  est,
quod  autem  universos  ut  ita  dicam  conturbat,  id  mihi  relinquitur.
Et  si  hoc  cavens  ea  quae  a  me  gesta  sunt  reticebo,  nihil  habere
videor,  quod  accusatori  respondere  queam,  nec  quas  ob  res  me
honore  dignor,  ostendere:  sin  autem  ea  referam,  saepe  mihi  de  me
ipso  dicam  necesse  est:  conabor  vero  quam  modeste  id  facere;  quod
autem  res  ipsa  ac  necessitas  coget,  huic  merito  imputare  debebilis,
qui  eiusmodi  causam  introduxit.  Reor  equidem,  iudices,  vos  plane
confiteri  communem  esse  mihi  hanc  causam  cum  Ctesiphonte  nec
minoris  omnino  curae  mihi  esse  debere.  Nam  omnibus  quidem
spoliari  durum  atque  acerbum  est,  maxime  autem  si  ab  inimico  hoc
tiat,  praesertim  vero  benivolentia  atque  caritate  vestra“),  cuius
potiri  permaximum  est.  Cum  eiusmodi  igitur  causa  sit,  vos  oro  atque ­
  obsecro,  iudices,  ut  me  accusatori  respondentem  quemadmodum
leges  praecipiunt  audiatis.  Quas  is,  qui  a  principio  illas  condidit,
Solon,  vir  studiosus  vestri  maximeque  popularis,  non  solum  promulgatione
  atque  scriptura  firmandas  esse  censuit,  verum  etiam  iure
iurando  eorum,  qui  iudicaturi  forent,  non  quia  arbitraretur  vobis
fidem  deesse,  sed  quia  crimina  atque  calumnias  ab  eo,  qui  priori
loco  dicit,  assertas  nullo  modo  reus  effugere  posset,  nisi  quilibet
vestrum,  iudices,  religionem  erga  deos  conservans,  eum  qui  postremo
loco  dicit,  benivole  audiat  atque  ita  se  aequum  communemque  utris-2

 )  nostra  C.

10
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.