Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

138

V  a  h  I  e  ii

ui.
LAURENTII  VALLENSIS  TRADUCTIO  DEMOSTHENIS  PRO
CTESIPHONTE.

Laurentii  Vallenis  Praefatio  in  j  Tradactionem  Demosthenis
pro  |  Ctesiplionte  ad  illustrem  principem  D.  F.  V.  C.
Credo  ego,  praestantissime  princeps  ac  aetatis  nostrae  gloria,
plerosque  mirari,  quid  sit  quod  oi'ationem  Demosthenis  pro  Ctesiplionte,
traductam  iam  pridem  a  Leonardo  Arretino,  ego  quoque  nunc  traducam,
  non  parum  recedens  ab  illius  instituto,  quod  fieri  solet,  quotiens
priorem  interpretem  non  plane  satisfeeisse  operi  existimamus  eiusque
errata  corrigere  volumus,  res  quidem  laudanda,  sed  quae  in  talem
virum  cadere  non  potest.  Ita  enim  fere  constat,  in  aliis  translationibus
a  Leonardo  omnes,  in  hac  autem  etiam  ipsum  a  se  fuisse  superatum  —
adeo  omnem  vim  Demosthenis  nitoremque  expressit  —  et  quemadmodum
  si  Ciceronis  extaret  illa  conversio,  hic  non  scripsisset,  ita  post
eum  scribendum  non  esse,  qui  fecit,  ne  Tullianam  magnopere  desideremus.
  In  quo  quanta  cura  elaboraverit,  hinc  intelligi  datur,  quod
inter  orationes  Demosthenis  hanc  esse  longe  optimam  non  ignorabat,
et  se  in  traducendo  M.  Tullio  succedere.  Ut  paene  sustineret  onus
atque  expectationem  in  una  oratione  reddendi  duos  oratores,  alterum
romanum,  alterum  graecum,  ambos  eloquentiae  principes.  Nec  eum
animus  facultasque  defecit.
Quod  cum  ita  sit,  quid  tarnen  causae  est,  quod  eam  mihi  Herum
convertendam  putavi  ?  Nempe  ut  optime  ab  alio  dicta  conarer  et  ipse
bene  dicere;  quod  saepe  apud  veteres  scimus  fuisse  factitatum.  Meque
Fol.  1  v.  plane  |  hoc  exercitationis  genus  fateor  maluisse  deligere,  quam  solam
alterius  libri  translationem.  Quo  enim  difficilius  aliquid  est,  eo  praeclarius.
  Nam  ut  dicam  quod  sentio,  licet  ex  translatione  velut  ex  pe-
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.