vita Christi custoditur. Et vestri duces atque auctores istius disciplinae
sapienter illi quidem existimarunt, tutius esse uti baculo, sed lapsantibus,
et medieina, sed aegrotantibus, et ad tutelam considere 1 4 ) castrorum,
sed in aciem prodire metuentibus. Quodsi in itinere faciendo
non labor, quid opus est baculo, quem ferre et quo uti molestum est?
Si recte valeo, quid opus » 5 ) medieina, qua non modo palatus stomachusque
i«) sed etiam sanitas laeditur? Si strenuus sum, cur non in
aciem prodeo potius quam intra > 7 ) castradesideo «)?
Referam, sanctissime pater, quod per eosdem dies hic contigit,
ut liqueat professos nec praerogativa nec tutiore genere vitae ceteris
utique omnibus antecellere. Fuerunt eadem in 19 )domoduo 2 »)mihisane
familiäres eodem morbo 21 ) laborantes: quorum alter, cum secandus
esset, medici praecepto et ipsius voluntate a quatuor sociis comprehensus
est, ne inter curationem forte resiliret; hunc vix quatuor illi, cum feriretur
22 ), retinere potuerunt repugnantem reclamantemque: alter vero
exprobrata prioris ignavia nec teneri voluit et citra motum gemitumque
pertulit curationem. Uterque horum 23 ) sanatus est, unus amborum
effectus, fructus, finis. Quodsi prior laudari se magis 24 ) postulet,
quod retineri voluerit, non rideatur 25 ) ? sin 23 ) autemfecisse [se] tutius
dicat, fortassis audiatur, sed non protinus aut magis laudandus 27 )
sit. Nam ut eius consilium fuerit prudentius, fortitudo certe extitit in
altero maior. Quamquam quomodo minus consilii in hoc fuit, qui sibi
ipsi 28 ) tutissimus erat, qui roboris sui sibi conscius, virtuti quam 29 )
necessitati salutem suam debere malebat? Quapropter quando professi
contenti non sunt debita laude, non etiam aliquantulo 39 ) plus debita
— nam eis ego 3 >) plus impertieram laudis, quam iure poteram —
sic accipiant: si mihi offeratur electio, utras malim actiones, professi
an non professi, quae modo eaedem sint, quoad possunt eaedem esse,
me non professi electurum.
1 4 ) confoedere Das. l5 ) opus est Bas. 18 ) palatum, stomachus Bas.
17 ) in Bas. 1S ) desidero Urb. 337. 1 9 ) in eadem Bas. 20 ) tua
Urb. 337. 21 ) modo Bas. e2 ) quom feriretur Urb. 1207 quomodo
feriretur Urb. 337 quum secaretur Bas. 2S ) eorum Bas. 2t ) magis
laudari se Bas. 25 ) rideatur Urb. 1207 redeatur Urb. 337 audiatur
Bas. 26 ) si Bas. 27 ) ut magis laudandum Bas. 2S ) ipsi om
Bas. 29 ) virtutique Urb. uterque. 39 ) aliquantulum Bas. 31 ) ego
om Bas.