134
V n h 1 e n
tissime peccata confessos vel absolvunt vel negata absolutione perterrent,
fratres, qui consultores de bene vivendo edoctos confirmatosque
dimittunt, fratres denique, quibus plurirmim debeat orbis terrarum,
plus tarnen debiturus, si meliores essent et ut reor inter initia fuerunt.
Satis ego abundeque de laudibus vestris dixisse me credo. Utinam,
Fol. 24 v. si quid detraxerim, aequo animo tolerare debeas, praesertim | cum
sentiam nibil me esse mentitum.
Tum frater, se vero, inquit, non ferre iniquo animo, quae dixissem,
sed neque tarnen mihi quaestionis victoriam concedere. Veile
enim de hac re diligentius cogitare et iterum, si sibi videbitur, ad
certamen redire. Hic cum omnes se mecum sentire faterentur, cetera,
inquit Paulus, tibi Laurenti assentior, perorationem tarnen tuam non
probo, quae non tarn laudum fraternarum, quam timoris tui testimonium
fuit. Cum enim proprium esset institutae orationis in vituperatione
fratrum finem facere, ut copiosissime poteras, tu tarnen, ne odium tibi
illorum concitares, in laudatione facere maluisti. Ceterum timidissimum
te et parum virum esse ducam, si disputationem non eo, quo liabita
est, ordine perscribas edasque quam primum et in manus hominum
tradas et quidem cum hoc titulo de mendaci religiosorum et nomine
et praerogativa.
Tum ego, perscribam, inquam, sed non cum isto terribili titulo,
licet forsitan vero: et si hic ad septimum diem ad hunc locum, ad
hanc horam praesto non fuerit et ut sic loquar ad vadimonium non
venerit, non dico edam, sed cognoscendum examinandumque opus
ad doctissimum aliquem sapientissimumque deferam. Et ego quidem
habeo provisum, quem consulam, vos autem quem consulendum mihi
putetis indicate. Et omnes uno simul ore Baptistam Platamonem
virum hac tempestate singulärem et omnis doctrinae maximarumque
rerum peritissimum in consilio mihi hahendum esse dixerunt. Et ego
Fol. 23 r. hunc, inquam, ipsum mihi delegeram. Atque | his dictis fratreque
assentiente surreximus. Et ille ut postremus venerat, ita primus
salutans resalutatusque abiit, nec ad diem praestitutum occurrit. Quo
factum est, ut ad quem constitueramus opus cognoscendum deferre
nobis liceret.