132
V a h 1 e n
ut de rebus humanis similitudinem miituerj num minor laus apud
homines regi debetur innocentem vitam agenti quam plebeio, cum
ille impune peccare, hic impune peccare non possit? Profecto non
minor, immo et maior, quia difficilior virtus abstinentiae in rege; et
peccanti poena minor, quia facilius crimen in rege inferendae iniuriae
quam in privato. Ita in rebus divinis. At tu postulas remunerationem
periculi, quasi miles ab rege praemium exigere debeat,
quod fuit in periculo capitis, si hostibus castra prodidisset. Cui quid
aliud rex respondeat quam hoc: si ob timorem mortis non prodidisti
castra, habe pro praemio, quod te non occido, sis contentus stipendiis
Fol. 23 r. tuis, quibus contentus est j etiam, qui non timore sed amore castra
non prodidit. Ecquis hoc non videt? Professus es ut haberes vitam
aeternam; ecce effectum est, quod mens exoptaverat: habes quod
postulabat promissio: totum hoc periculo debes. Discrimini te eommisisti
periurii: sed hoc discrimine ab interitu te vindicasti. Contremuisti
frequenter: sed nunc exultas. Timuisti ne pactum quandoque
rescinderes: vides quod aliter enatare non poteras. Itaque non
intelligo, quid aliud a deo possitis exigere, nisi fructum obedientiae,
paupertatis, continentiae. At vos hoc non contenti ceteris anteferri
postulatis periculi gratia. Quodsi in te periculum poenae consideras,
considera et in me periculum peccandi facilius, qui nulla timoris
ancora sum alligatus: quod facit eandem virtutis actionem in me
quam in te esse maiorem. Itaque ego tanto te supero, quanto
Demosthenem Marius, quanto militem plebeiumque rex. Neque vero
infitias eo, nonnullos ex professione eo usque procedere, ut foras
mittant timorem: sed certe cum professionem faciunt, tales non
sunt. Et tarnen cum iam perfecti sunt, non timore periurii, non
metu poenarum tenentur, sed quasi liberi ac soluti spiritu dei
aguntur et sic vivunt quasi non promisissent. Ideoque et vos et nos,
more Pauli loa ), qui de manducantibus et non manducantibus inquit,
unusquisque in suo sensu abundet, faciamus pares concludamusque,
ita professionem homines non reddere meliores, ut diaconium, ut presbyterium,
ut episcopatus, ac papatus. Nec quia diaconio aut sacer-Fol.
23 v. dotio initiati, iccirco | meliores estis, sed iccirco initiari voluistis,
ut meliores essetis: nec quia iurastis, iccirco multum meremini, sed
iccirco iurastis, ut multum mereremini: nec quia poena proponitur
'U 3 ) Rom. 14, 3. ö.