Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

Laurentii  Vallae  opuscula  tria.  III.

liceat  dicere,  quäle  illud  Romuli  fuit,  ad  quod  omnis  faex  civitatum
atque  omnis  hominum  sentina  confluxit:  quidquid  in  Latio  erat  oppressorum
  aere  alieno,  quidquid  servorum,  quidquid  inopum,  quidquid
avidorum,  quidquid  scelestorum,  ea  demum  causa  illuc  advolavit,  ut
meliorem  vitae  condicionem  assequeretur,  quam  alibi  non  posse  se
assequi  existimabat.  Ita  qui  ad  asylum  vestrum  confugiunt,  taceo
nunc  de  pauperibus,  id  sibi  spei  proponunt,  ut  per  istud  perfidiae  ac
periurii  periculum  coram  deo  melius  vivant,  ob  metum  licentiae  sibi
libertatem  adimentes  et  quasi  legem  imponentes,  non  secus  ac
magnus  ille  Alexanders 8 ),  qui  cum  vebementi  ad  exitium  Lampsacenae
  urbis  aviditate  ferretur,  ubi  praeceptorem  suum  Anaximenem
extra  moenia  progressum  vidit,  timens  ne  piae  illius  preces  cogerent
invitum  veniam  civitati  dare,  iuravit  se  non  facturum  quod  ille  petiisset.
  Tum  Anaximenes,  peto,  inquit,  ut  Lampsacum  diruas.  Ita
fortissimus  rex  metu  violandi  iuramenti  et  cogi  voluit  et  ad  id  quod
non  opinabatur  coactus  est.  Etenim  omnis  ratio  voti,  omnis  indictio
ieiunii,  omne  iusiurandum,  omnis  denique  lex,  est  autem  professio
lex  |  quaedam,  propter  metum  inventa  est,  id  est  ut  apertius  loquar,  Fol.  22  v.
propter  malos.  Et  tu  te  magnanimitatis  et  tolerantiae  iactas?  An
dubitas?  Nonne  inquit  Paulus 93 ):  lex  propter  tramgressionem
positn  est;  propter  malos,  non  propter  bonos  rex  gladium  portat 1 ").
Aliquando  Hebraei  sine  lege  vixerunt.  An  vero  Abraham  ceterique
qui  ante  legem  latam,  lob,  rex  Cyrus,  regina  Saba  aliique  qui  sub
lege  non  fuerunt,  exiliori  praemio  affecti  sunt,  quam  sub  lege  positi  ?
Minime,  sed  saltem  pari.  Et  contra  ut  tibi  reddam  quod  superius
promisi,  si  peccassent,  pari  poena  affecti  fuissent?  Protecto  non
pari,  sed  minori.  Desinite  itaque  tumultuari  atque  indignari,  parem
honorem  haberi  iis  qui  minora  adiere  pericula  poenarum,  et  deum
quodammodo  incusare,  ut  ii  fecerunt,  qui  inter  se  fremebant,  eandem
postremis  ut  primis  operariis  numeratam  esse  mercedem  i» ! ).  Atque
speratione  quadam  religionem  tamqunm  opima  ad  viclum  pascua  ingrediuntur
  etc.
98 3  Nach  Valerius  Max.  VII  3  Ext.  4  Lampsacenae  vero  urbis  salus  unius
vaframenti  beneficio  constitit.  Nam  cum  ad  excidium  eins  suinmo  Studio
Alexander  ferretur,  progressumque  extra  moenia  Anaximenen,  praeceptorem ­
  suum,  vidisset,  quia  manifestum  erat  futurum,  ut  preces  snas
irae  eins  opponeret,  non  facturum  se  quod  petisset  iuravit.  Tune  Anaximenes,
  peto,  inquit,  ut  Lampsacum  diruas.  ")  Gal.  3,  19.  ,l,0 J  cf.
Paul,  ad  Rom.  13,  4.  ™‘)  Ev.  Matth.  20,  11.  12.

9*
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.