Laurentii Vallae opuscula tria. III.
125
idem si Codices tibi idoneos hajbeas, quos aliis diiargiens tibi ipsi
iniuriam t'acis. Dixi necessarias peeunias ad cetera vitae praesidia.
Tu cum tuis rebus te exuis, ne nescias, aliena tibi induis. 0 quanta
est yestra paupertas, quibus incolumis est, ita ut numquam perire
possit, victus, vestitus, lectus, domus et cetera. Quare, frater, etiam
atque etiam cogita, quantum deo donasse te dicas. Das incerta,
recipis certa, relinquis aliorum curam, alius te curat, deponis spem
acquirendi, sed et sollicitudinem, non es habiturus meliora, sed nec
peiora passurus. Transeo multas commoditates, quae vobis praesto
sunt sive validis sive aegrotis. Quae omnia buc pertinent, ut non
multo 77 ) pltira dedisse vos constet quam accepisse. Nec parum multi
sunt, qui ad vestra coenobia devitandae durioris vitae causa velut
in vivarium confugiant et ex macris palumbis pingues columbi fiant.
Frater. Et ipse täte genus bominum minime approbo neque de
bis a me volo dici putes, sed de iis qui omnibus et quidem maximis
opibus sese abdicaverunt, id est maximis voluptatibus.
Laurentius. Et ubi lios reperias? Ceterum quid non ego quoque
maximis voluptatibus me abdico, qui ita vivo ut tu, qui professus es
paupertatem?
Frater. At times tu renuntiare opibus de futuro suspensus et de
crastino semper sollicitus 7S ).
Laurentius. Et cur timeam si in coenohio de paupertate securus
sum, ut ostendi. Ad hoc causa est, cur istud non faciam, quia sine
renuntiatione spero me deo placere peraeque ac tu. Nec tu debes
aliorum factum in deterius interpretari. Aliter cur non idem regibus
iubes, ac iubes ut cucullo vestiantur et sacco : quo quid foret insanius?
cur non idem optimatibus? cur non idem | senatoribus? non exterior
liomo sed interior placet deo : cur non idem pontificibus ac sacerdotibus,
quibus etiam opum divitiarumque commendata est dispensatio,
quod ipsum diaconum ministerium nomenque declarat. Unde Laurentius
ille diacon apostolis comparandus thesauros ecclesiae quos ereptum
iri videbat erogavit 7S ). Habet ergo et ecclesia thesauros, nec
eorum possessio aut usus sed tenacitas atque abusus reprehenditur.
77 ) multa C. 7S ) Ev. Matth. 6, 34. cf. de Const. don. p. 768.
79 ) Die Erzählung vom h. Laurentius, auf die Valla anspielt, hat Prudentius
Peristeph. II poetisch ausgeführt: vgl. Ambrosius de off. II 28, 140; 141.
Laurentius, qui aurum ecclesiae mahnt erogare pauperibus, quam perseculori
reservare . . . sacram marlyrii accepit coronam.
!. 18 v.
!. 19 r.