Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

124

V  a  h  I  e  n

si  cum  divitiis  innoeentissime  possum  vivere,  amplecti  paupertatem?
Non  enim  virtus  est  pauperem,  nec  virtus  divitem  esse:  si  quidem,
Fol.  18  r.  u t  alios  tran|seam,  divites  fuerunt  Abraam,  Isaac  et  Iacob.  Pauperes
spiritu 69 )  laudantur,  non  facultatibus,  divites  spiritu  improbantur,
qui  sua  habent  vitae  solatia,  sive  ut  scriptum  est,  consolationes  7 °),
non  qui  circurafluentibus  opibus  pauperem  tarnen  spiritum  servant
nec  multum  a  vita  inopum  differunt.  Vides  quam  crebro  David
omnium  regum  ditissimus  se  in  psalmis  pauperem  et  inopem  nominet.
Quid  quaeris  ?  Si  nihil  in  vivendo  temperate  atque  frugaliter  ego
et  tu  discrepamus,  qui  tandem  fieri  potest  ut  tu  pauper  sis,  ego
dives,  qua  nuila  reperitur  rnaior  discrepantia?
Frater.  Cur  non  vendis  omnia  et  das  pauperibus  71 )?
Laurentius.  Etiamne  libros  vendam  et  erogabo?  Apostolis  praeceptum
  est  hoc  et  illis  quibus 72 )  sine  libris,  sine  studio,  sine  praemeditatione
  tributum  erat  ut  principibus  responderent.  Mihi  vero
Codices  necessarii  sunt  et  pecuniae  eaeque  non  paucae,  unde  Codices
plurimos  ac  cetera  vitae  praesidia  coemam 73 ).  Nam  quid  perversius
  quam  tua  mendicis  dare  ut  postea  ipse  mendices.  Ut  inquit
Paulus 74 ),  non  ut  aliis  sit  solatium,  vobis  vero  angustia.  Neque
enim  omnes  possunt  aut  debent  operas  l'acere  et,  ut  ait  idem
Paulus 75 ),  laborare  manibus.  Itaque  satis  est,  si  opibus  non  i'ruar,
non  oblecter,  eisque  non  re  sed  animo  renuntiem.
Frater.  Hic  tua  ipsius  confessione  convinceris,  quippe  cum
nostram  apostolorum  vitam  esse  eoiicedas,  qui  ut  animo  ita  re  opibus
renuntiavimus.
Laurentius.  Nihil  minus.  Dixi  mihi  necessarias  esse  pecunias
ut  coemam  Codices.  Tu  si  aliler  facis  tradisque  illas  pauperibus,
stultus  sis,  qui  non  te  ut  proximum  amas.  Ordinate  in  me  caritatem,
inquit  Salomon 76 ).  Nam  et  tu  pauper  es,  si  cares,  quibus  indiges:

69 )  Ev.  Matth.  5,  3.  70 )  Ev.  Luc.  6,  24  vae  vobis  divitibus,  quia  liabetis
consolationeni  vestram.  Über  consolatio  und  solatium  ef.  Elegant.  IV  78.
Antid.  in  Pogg.  313.  7 Q  Ev.  Matth.  19,  21.  Marc.  10.  21.  «)  qui  C.
73 )  coeinantur  C.  74 )  II  Cor.  8,  13  non  enim  ut  aliis  sit  remissio,  vobis
autem  tribulatio.  Ambros,  de  off.  I  30,  1  öl  Non  enim  ut  aliis  refectio  sit,
vobis  autem  angustia.  75 )  I  Cor.  4,  12  Et  laboramus  operantes  manibus
nostris.  Vgl.  I  Thess.  4.  11.  Valla  Coli.  N.  T.  p.  881.  7ß )  Cant.  eant.  2.
ordinavit  in  me  charitatem.  Wenn  Valla  diese  Stelle  meint,  so  hat  er  einen
etwas  verschiedenen  Gebrauch  davon  gemacht.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.