Laurentii Valiae opu3cula tria. III.
121
Laurentius. Nonne ante promiseras deo, dum baptismate initiatus
es, te lioneste sancteque victurum, omnibus mandatis eius obedientem
futurum? Quid sibi vult secunda promissio? Quid bominibus
spondes quod deo spoponderas, quomodo potes donare quod ante
donaveras?
Frater. Non retracto ego sponsionem meam, nee homini do,
quod deo dederam, nec iterum deo promitto, quod ante promiseram.
Sed in quibuscumque etiam deo serviens arbitrium babebam, ut
vestiendi, yescendi, eundi, agendi, cubandi, dormiendi, vigilandi,
postremo loquendi, horum omnium libertatem et ut dixi arbitrium
a me in alterum transcribo: quod quantae patientiae sit, qui experti
sunt, norunt, tu tarnen coniectura colligere potes.
Laurentius. Isla tibi grandia quaedam et intolerabilia videntur,
mihi vero nullius esse momenti.
Frater. Quid ita?
Laurentius. Quis enim, qui Christi militem«o) esse se meminit,
non maiora sibi bis imperat?
Frater. At plus est alieho arbitratu baec facere quam suo.
Laurentius. Vide ne sit minus, quia aegrius nobis ipsis ea, quae
liumana fragilitas refugit, imperamus quam imperata facimus, eo
quidem magis, quod duas bic partes sustinemus, imperautis et obtemperantis.
An tibi levia videntur quae Paulus sibi ipse imperabat 61 )?
Quodsi duriorem vestram putetis | esse conditionem, videte ne Fol. 16 v.
patienter vos magis quani libenter 62 ) deo servire suspicemur. Sileo
quod nemo vobis ita imperat, ut vesci eibis coetis luxuriam putet,
et vestrae vitae condicio non ita multum intoleranda est. Hoc non
silebo, si tantum imperata facitis, nequaquam vos aequandos illis,
libertatem suam retinentibus, qui 'e.ircuierunt 83 ) in melotis, in
pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat
mundus, in solitudinibus errantes et in montibus et in speluneis et
in cavernis terrae.’ Ac ne nimis alte volare me putes, et ut omittam
sanctos atque ad rem veniam, an promptere obedientiam satius sit,
°°) Cf. Paul, ad Tim. II 2, 3. Ambros, de off. I 36, 183.
«ij Cf. I Cor. 4, lt —13. II Cor. 11, 23—28 u. s. — De vojupt. III 7, p. 976-62
) Cf. de volupt. III 9, p. 977. Adeo nihil recte fit eine voluptale neque vllum
meritum eins est, qui patienter et non etiam tihenter dei militiam mihtat-°
3 ) Paul, ad Hebr. 11, 37. 38.