120
V a h 1 e n
Frater. Nihil ergo ipsa nobis praestabit obligatio frustraque
Fol. lö v. promisimus obedijentiam, paupertatem, eontinentiam, nihil plus praemiorum
assecuturi, quam eandem vitain agentes assecuturi eramus,
si non promisissemus atque, ut tuo verbo utar, dicati, dedicati, devoti
deo non essemus?
Laurentius. Praestabit aliquid atque adeo multum, sed nequaquam
istud ut plus praemiorum assequamini. Sed hoc posterius.
Videndum namque est prius qualia sint tria illa, quae profitemini,
ut postea qualis sit finis ac fructus appareat.
Frater. Probe loeutus es.
Laurentius. A qua me vis primum incipere?
Frater. Ab obedientia, per quam libertate nos abdicamus, non
modo sensibus hominum amica, sed etiam volucrum ac ferarum.
Laurentius. Bene tibi constas: lianc enim semper in loquendo
praetulisti. V'isne eodem me online ire quo ivisti?
Frater. Volo: nam quod in me, idem in aliis soleo probare.
Laurentius. Ego illa quoque causa mihi ita faciendum puto,
ne me forsan malitiose tecum agere existimes.
De obedientia. Frater. Et ista quoque, ut fatear, causa volo.
Laurentius. Quid vocas autem obedientiam? Equidem originem
huius vocabuli video. Ductum est enim ab 'obedio’, quod conversum
est ex illo 'obaudio’. Cuius significatio est, quae dicto audiens sum
sive pareo sive obtempero sive morem gero sive obsequor, uudess)
obsequium dictum. Sed frequenter invenio illud poni pro obsequio
turpi. Ut apud Marcum Tullium”): sed si 5S ) servitus sit, sicut
est, obedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis suo.
Et iterum ä9 ) : Bum autem ipse dedecori ac tnrpitudini obedierit,
Fol. 10 r. non modo Imperator sed liber j omnino habendus non erit. Nunc
abs te qualem obedientiam intelligas quaero. Credo non in rebus
turpibus remotisque a virtute, sed quas deo placere existimes.
Frater. Recte credis. Nam secus in diaboli obedientiam obstringeremur.
Nos vero honestis tantum sanctisque iussis nostrorum
praepositorum obedire promittimus.
5e ) inde C. 57 ) Parad. V 1, 3S. 5S ) sie C.
59 ) Parad. V i, 33: tum incipiat aliis imperare, cum ipse improbissimis
dorninis, dedecori ac turpitudini, purere desierit: dum quidem iis oboediet,
non modo Imperator, sed liber habendus omnino non erit.