Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

Laurentii  Vallae  opuscula  tria.  III-117



sermo  vester,  '  est,  est'  ;  non,  non  .  Quod  autem  abundantius  est
bis,  amalo  est.  Et  Iacobus  4 «)  frater  domini,  eius  verborum  memor,
inquit:  Ante  omnia,  fratres,  nolite  iurare  neque  per  caelnm  neque
per  terram  neque  per  aliquod  quodcunque  iuramentum.  Sit  autem
sermo  vester  est,  est':  'non,  non  ,  ne  sub  iudicium  incidatis.  0
magnam  vim  iurisiurandi  vestri,  quod  a  deo  ipso  fieri  vetatur.  Et
postea  dices  propter  hanc  causam  magis  vos  mereri,  plus  vobis
remunerationis  deberi,  plura  tos  deo  offerre  quam  ceteros:  qui  quomodo
  cum  deo  ageudum  et  cum  quanta  veneratione  nescitis.  Ego
ita  sentio,  si  quis  verbi  gratia  voveat  se  vestimenta  decem  pauperibus
  daturum,  si  filius  incolumis  redeat,  non  posse  ne  eodem
quidem  horae  momento  Votum  revocare:  quod  intelligitur  per  verba
illa  dei 47 ),  quae  statim  obnoxium  voto  hominem  faciunt,  simul  ac
verba  voti  nuncupaverit,  nec  revocationi  locum  relinquunt.  Non
dico,  ut  quidam  aiunt,  etiam  filio  non  revertente,  dari  tarnen  debere
vestimenta:  nam  numquam  danda  sunt  nisi  post  tempus  reversionis
fdii.  Dico  ulla 4s )  alia  causa  non  posse  revoeari.  Nam  quae  iniqui.tas  Fol.14  r.
est,  ut,  si  nihil  abs  te  accepi  nec  tu  aliquid  mea  causa  fecisti,  non
possim  revocare  promissionem?  nisi  quia  cum  deo  sancte,  pie  et
cum  timore  agendum  est.  Quod  vos  non  facitis,  qui  primam  promissionem ­
  non  putatis  sufficere,  nisi  iusiurandum  accedat.
Frater.  Die  quaeso,  sine  voto,  sine  iuramento  professionem
nobis  faciendam  putas?
Laurentius.  Quidni?
Frater.  Et  eam  validam  fore?
Laurentius.  Nonne  tute  validam  esse  dicebas,  sed  iuramento
reddi  validiorem?
Frater.  Recte  loqueris.  Sed  quis  professionem  hanc  duceret?
Laurentius.  Hoc  factum  est  prava  consuetudine.
Frater.  Nonne  inquit  Paulus 4 »)  non  tantum  coram  deo  sed
etiam  coram  Omnibus  hominibus?  Dandum  ergo  erit  aliquid  etiam
opinioni  hominum.

Epist.  Iae.  S.  12.  4 ')  S.  f.  12  r.  w)  nulla  C.
49 3  Ep.  ad  Rom.  12,  17  providentes  bona  non  tantum  coram  deo,  sed  etiam
coram  omnibus  hominibus.  II  Cor.  8,  21  providemus  enim  bona  non  solum
coram  deo,  sed  etiam  coram  hominibus.  Über  letztere  Stelle  cf.  Coli.  N.  T.
p.  873.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.