116
V a h I e n
Frater. Neque ut eoncedas postulo. Si ratum iusiurandum
esse debet, nec ullo modo irritum faciendum, id est si servandum
et opere complendum, ne alioquin poenis obnoxii simus, profecto iis,
qui iuramento se obstrinxerunt, remuneratio praemiumque debebitur.
Laurentius. Isti rationi qua tantopere niteris, iam antea satisfeci,
ubi dixi, si in mari tibi comitatum spoponderim idque iureiurando
facturum me confirmaverim, unum gratificari tibi, non duo.
Ad quod boc quoque probationis accedat. Si sponsio illa facta de
tribus rebus custodiendis valida est, quid adiuvat iusiurandum? Sin
invalida, ergo nihil promisistis.
Frater. Immo valida illa quidem, sed eam reddit iusiurandum
validiorem.
Laurentius. Non video, quid attineat aut quomodo liceat illam
reddere validiorem. Quod sanum est, quis curet aut quis possit reddere
sanius, quod plenum pienius, quod perfectum perfectius 43 ) ?
Votum ut perfectum sit aut perfectius, iuramento non fit. Vos vero
ideo videmini inramentum addere quasi fateamini promissionem non
satis per se esse, et hac, quasi aliquid subsit morbi, medicina uti.
Ut fit, quotiens cum hominibus agimus, qui parum nobis fidei hahent,
hoc est qui falli a nobis timent, iusiurandum interponimus, ut saltem
deum timere videamur 44 ). At quando cum deo agimus, supervacuum
est iusiurandum, ne secum tamquam cum hominibus tfansigamus,
Fol. iS v. praesertim postquam filius dei mundum adventu suo illustra!vit. Qui
de hac re quid nobis aeterno illo ore iubeat attende: Audistis 45 )
quia dictum est antiquis, non peierabis, reddes autem domino
vota tua. Ego autem dico vobis, non iurare omnino neque per
caelum, quia tlironus dei est, neque per terram, quia scabellum
pedum eins est, neque per Ierosolymam, quia civitas
est magni regis, neque per caput tuum iurabis, quia non
potes unum capillum album facere aut nigrum; sit autem
43 ) Vgl. Recrim. in Fac. I 308 non dicemus certius explorari, uisi stoicari
volumus, ut nihil vero sit verius, nihil bono melius, nihil perfecto perfectius,
nihil certo certius u. d. folg. Vgl. Dial. quaest. I 18 p. 688.
44 ) De volupt. II 39 p. 961 quid illud iusiurandum, quod plus quam ullius
testimonii locum obtinet, quo milites obliganlur, quo promissa servantur,
quo foedera nustodiuntur, norme ca ratione institutum est, quod fidem
si fallas, deos verearis iratos, qui si non irascuntur, nulla est ratio
iuramenti.
«) Ev. Matth. 3, 33-37.