Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

Laurentii  Vallae  opuscüla  tria.  III.

115

■putas  ineruditos  esse  indoctosque  convincat,  et  vos  censoria  liac
voce  coarguat:  'Quid,  o  imperiti,  potius  homines  quam  deum  sequimini
  dueem,  qui  votum  et  sponsionem  cum  iuramento  separavit,
■cum  inquit  pec  Moysem  in  libro  qui  inscribitur  Numeri 4 *):  Si  quis
virorum  votum  voverit  domino  aut  se  constrinxerit  iuramento,
non  faciet  irritum  verbum  suum,  sed  omne  quod  promisit,  implebit.
Mutier  si  quippiam  voverit  et  se  constrinxerit  iuramento,  quae
est  in  domo  patris  sui  et  adliuc  in  aetate  puetlari,  si  cognoverit  \  Fol.  12  v.
pater  votum  quod  pollicita  est  et  iuramentum  quo  obligaverat
animam  suam,  et  tacuerit,  voti  rea  erit:  quidquid  pollicita  est
et  iuraverit,  opere  cotnplebit;  si  autem  statim  nt  audierit  pater
contra  di.verit,  et  vota  et  iuramenta  eins  irrita  erunt.  Videtis,  ut
deus  separat  votum  a  iuramento,  tamquam  aliud  sit  illud,  aliud  hoc.
Quod  nisi  esset,  satis  habuisset  dicere  votum,  sub  quo  intelligeretur
iuramentum:  quamquam  non  exigitur  iuramentum  in  voto,  ut  ex
superioribus,  quae  exposita  paulo  ante  sunt,  liqiiet  exemplis.  Et  nihilominus
  quid  magis  hoc  quam  ipsa  verborum  inspectio  probat,  sive
ubi  oratio  coniunctiva  est,  ut  et  vota  et  iuramenta  eius  irrita
erunt,  sive  ubi  disiunctiva,  ut  si  quis  virorum  votum  voverit  domino
aut  se  constrinxerit  iuramento.  Ergo  alius  votum  vovet 42 ),  alius
se  iuramento  constringit.  Quid  autem  erit  iuramentum?  certe  promissio
  cum  iureiurando.  Dicitur  enim  in  eodem  loco:  et  vota  et
iuramenta  eins  irrita  erunt,  nee  obnoxia  tenebitur  sponsioni;  et
si  quis  virorum  votum  voverit  domino  aut  se  Constrinxerit  iuramento, ­
  non  faciet  irritum  verbum  suum,  scd  omne,  quod  promiserit,
  implebit.  ita  utrumque  et  votum  et  iuramentum  sponsio
erit’.  Haec  contra  vos  diceret,  si  quis  illorum  veterum  revivisceret.
Quid,  dicat  aliquis,  non  est  rata  promissio  citra  votum  et  iuramentum, ­
  utique  deo  facta?  De  hoc  non  est  huius  temporis  disputare.
Illud  satis  est  dixisse,  ratam  esse  promissionem  vel  ex  voto  vel  ex
iuramento.
Frater.  Te  hie  apprehendo,  hic  te  teneo.  Rata  ergo  erit  nostra
cx  iuramento  promissio.  |  Fol.  13  r.
Laurentius.  Quasi  istud  ego  negem.  Quod  vos  facitis,  iusiurandum
  sive  promissionem  esse  concedo,  votum  non  concedo.

41 )  Num.  30,  3—6.  * 3 )  uouit  C.
8°

m
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.