Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

114

V  a  h  I  e  i)

mittendum  est.  Nam  quod  voturr,  sive  apud  falsas  religiones  sive
apud  veram  inveniemus  sine  iila  quam  dixi  condicione  susceptum?
An  Iacob  cum  in  Mesopotamiam  se  conferret  sine  conditione  promisit
  dicens ss ):  si  fuerit  deus  mecum  et  custodierit  me  in  via
per  quam  ambulo  et  dederit  mihi  panem  ad  vescendum  et  vestimentum
  ad  indnendum,  reversusque  fuero  prospere  ad  domum
patris  mei,  enit  mihi  dominus  in  deum,  et  lapis  iste  quem  erecci
in  titulum  vocabitur  domus  dei.  cunctorumque  quae  dederis  mihi
decimas  off  er  am  tibi.  An  lepte  cum  dixit 39 ),  si  tradideris  filios
Amon  in  manus  meas,  quicunqueprimus  fuerit  egressus  de  foribus
domus  meae  mihique  oecurrerit  revertenti  in  pace  a  filiis  Amon,
eum  holocaustum  offeram  domino.  An  mater  Samuelis  cum  sine
vocis  sono  inquit 40 ),  domine  exercituum  si  respiciens  videris  afflictionem
  faniulae  tuae  et  recordatus  mei  fueris  nee  oblitus  ancillae
  tuae  dederisque  servae  tuae  sexum  virilem,  dabo  eum
domino  omnibus  diebiis  vitae  eins  et  novacula  non  ascendet  super
Fol.  12  r.  caput  eins.  Sed  quid  ego  exempla  commemojro,  quasi  res  non  apertissima
  sit.  Profer  tu  unum  sine  condicione  et  vicisti.
Frater.  Non  occurrit  ullum  in  praesentia.  Nihil  ergo  erit  quod
facimus  ?  Aut  quid  erit  id  quod  nos  dicimus  votum  ?
Laurentius,  Quid  aliud  nisi  sponsio  aut  iusiurandum?
Frater.  Cur  non  etiam  votum  sit?  Quicunque  se  voto  obligat,
spondet.
Laurentius.  Sed  non  quicunque  spondet,  se  obligat  voto,  et
vos  sponsionem  separatis  a  voto,  cum  dicitis  'spondeo  et  voveo’.
Frater.  Distinguamus  vota  in  duo  genera,  in  condicionale  et
non  condicionale.
Laurentius.  Ad  licentiam,  immo  ad  ineptias  confugis  distinctionum.
  Quomodo  tibi  permittis  appellare  votum,  quod  nemo  doctorum
appellavit.  Nam  vos,  fortiter  dixerim,  per  imperitiam  sic  loquimini.
Frater.  An  tot  tantisque  viris,  qui  de  hac  re  scriptos  libros
reliquerunt,  non  lieuit,  sic  loqui,  ut  omnem  sponsionem  cum  iuramento
  factam  votum  nuncuparent?
Laurentius.  An  illis  lieuit,  quod  licitum  non  est?  Tempta  istud
apud  Graecos  dicere,  tempta  apud  Hebraeos,  tempta  apud  veteres
Latinos.  Reviviscat  nunc  illorum  aliquis,  et  omnes  istos  quos  imitandos

ss  Genes.  28,  20—22.  s»)  Iudic.  11,  30.  3t.  *«)  Reg.  I  1,  11.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.