Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

Laurentii  Vallae  opuscula  tria.  ill.

113

versiam  nostram  tibi  condonem?  Ad  cuius  exordium  ut  probe  dixisti
revoluti  sumus.  Nihil  enim  adbuc  abs  te  probatum  est,  cur  putemus
plus  mereri  vos  remunerationis.  Ideoque  identidem  quaero,  quibus  |  Fol.  lir.
causis  de  vestra  professione  tarn  magnifice  sentias.
Frater.  An  non  vides  propter  professionem  ipsam  voto  constrictam
  de  custodiendis  tarn  arduis  rebus?
Laurentius.  Ego  non  video,  et  eo  quidem  magis,  quod  in  quaestione,
  de  qua  disseruimus,  eonvictuni  te  esse  confiteris.  Et  hoc  quod
nunc  affers  secunda  quaestio  est,  numquid  Votum  professionis  aliquid  dc  voto  qU o,
in  se  meriti  habeat  necne.  m«ie  Y®i e <>  •«-cipiunt
  quiaam.
Frater.  Non  sum  equidem  in  illa  convictus,  praesertim  cum  tu
de  ea  sis  aliquid  adbuc  locuturus.  Sed  ipsam  paulisper  differamus,
de  hac  secunda  inquirentes.  In  qua  adduci  non  possum,  ut  quicquam
contra  me,  hoc  est  contra  omnes  homines,  dicere  habeas.
Laurentius.  Non  potes  adduci,  inquis?  At  vide  quanto  animo
contra  vos  dicam,  ut  primo  statim  verbo  quid  loquamini  prorsus  ignorare
  eontendam  et  hoc  nomen  'votum 1  inscienter  usurpare.  Cuius
duplex  significatio  est,  una  cum  pro  cupiditate  ac  desiderio  accipitur.
Ut  Virgilius 31 ):  illa  = 2 )  seges  demum  votis  respondet  avariAgricolae,
bis  quae  solem,  bis  frigora  sentit.  Altera 33 )  cum  est  sponsio  facta
deo,  nos  gratum  illi  aliquid  praestituros,  si  ille  invicem  quod  a  se
poscimus,  dumtaxat  non  iniquum,  antepraestiterit.  Ut  apudeundem  34 ):
votaque  servati  solvent  in  litore  nautae.  Quodsi  causam  posterioris
huius  significationis  inquirimus,  reperiemus  eam  quodammodo  a  superiore
  descendere.  Quam  enim  rem  voto  exposcimus,  lianc  nimirum
maxime  cupimus,  ideoque  dicimus,  vota  facio  pro  eo  quod  est  |  oro  Fol.  11  v.
deos,  ut  id  quod  cupio  eveniat;  vota  suscipio,  vota  nuncupo  pro  eo
quod  est 33 )  voveo;  et  vota  suscepta  ac  verbis  nuncupata  dicuntur
solvi,  nori  autem  Vota  facta  sc).  Cui  simile  quiddam  est  apud  Graecos,
qui  votum  dicunt  söyjpj,  orationem  vero  supplicationemve  npooeuyjiv
 3 ').  Nolo  disputare  de  devovendo  et  quid  sit  devovere  et  quot
modis  fiat  devotio,  digna  homine  erudito  materia.  Vestrum  autem
quod  dicitis  votum  neutro  istorum  modorum  accipi  potest,  licet  vos
secundum  posteriorem  velitis  accipere:  quod  ut  faciatis  minime  per-3I
 )  Georg.  I  47  sq.  3 ~)  ille  C.  33 )  altero  C.  34 )  Georg  I  436.
35 )  Hinter  est  sind  in  der  Handschrift  sieben  bis  acht  Buchstaben  ausradiert. ­
  3 «)  Cf.  de  volupt.  II  p.  961  vota  suscepit,  inuno  Vota  fecit.
33 )  Cf.  Coli.  N.  T.  Act.  Ap.  c.  17  p.  832.  c.  26  p.  834.
Sitz!),  d.  phil.-hist.  CI.  LX1I.  Bd.  Ui.  Hit.

8
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.