Skip to main content Jump to sidebar

Full text : Sitzungsberichte / Akademie der Wissenschaften in Wien, Philosophisch-Historische Klasse Sitzungsberichte der Philosophisch-Historischen Classe der Kaiserlichen Akademie der Wissenschaften, Wien, 62. Band, (Jahrgang 1869)

112

V  a  h  1  e  n

Frater.  Nec  volo  nec*  debeo.
Laurentius.  Ergo  aliquando  fieri  potest,  ut  multum  quis  praemii
mereatur,  si  quid  agat  laude  dignum,  parum  vero  aut  nihil  supplicii,
si  non  ita  agat:  contraque  multum  supplicii,  si  quid  turpe  agat,  parum
vero  aut  nihil  praemii,  si  non  agat.
Frater.  Nos  igitur  in  hoc  secundo  genere  ponis?
Laurentius.  Ego  vero  non  pono,  sed  vos  ipsi  potius.
Frater.  Non  possum  hodie  sentire,  quid  de  nobis  sentias.
Laurentius.  Tamquam  ego  probare  tibi  aliquid  velim  ac  non
potius  contradicere.
Fol.  10  v.  Frater.  Ego  an  j  probem  quod  dico  an  non  probem  nescio.
Hoc  verum  scio  esse  quod  loquor,  plus  nos  praemii  mereri  quam
ceteros,  longeque  a  veritate  semotum  quod  tu  loqueris,  nobis  plus
poenae,  minus  remunerationis  propositum  esse  quam  vobis.
Laurentius.  Tu  affirmas  quod  in  controversia  est:  ipse  nihil
affirmo,  nec  in  vestram  vitam  iniuriosus  sum,  sed  rationem  tuam
refello.  Quod  ut  magis  intelligas  ac  credas,  non  sentio  vos  minus
remunerationis  mereri  quam  ceteri  sed  non  magis.
Frater.  Quid  autem  de  poena  sentis?
Laurentius.  Sine  ut  res  online  eant:  ostendam  meam  ubi  promisi
  sententiam.
Frater.  Cur  non  liic?
Laurentius.  Quis  umquam  ab  hoste  causas,  cur  ita  aciem  instruat,
  poscit?  Tarnen  ut  amicus,  non  uthostis,  alterum  tibi  e  duobus
concessi,  cum  denegare  possem.
Frater.  At  istud  non  est  concedere,  quod  in  manu  tua  est,  ut
revoces,  quoniam  altera  pars  penes  te  est,  velut  si  gladium  a  mucrone
tradas,  nec 39 )  tarnen  tu  capulum  manu  relinquas.
Laurentius.  Quidni,  ne s °)  me  confoderes  gladio  quo  te  donassem.
  Sed  age  finge  me  tibi  hoc  quoque  concedere,  non  plus  vobis
deberi  poenarum.
Frater.  In  ipsum  illud  exordium  quaestionis  iiostrae  revolvimur
Laurentius.  Quid  vis  tibi  concedam  amplius?  Maiores  poenas
vestras  esse  me  dicentem  non  pateris,  nisi  et  maiores  fatear  remunerationes:
  quod  pares  utrasque  dicam,  contentus  non  es:  si  dixero
minores,  impatientius  feres.  Quid  aliud  ergo  postulas,  nisi  ut  contro-29

 )  ne  C.  30 )  nee  C.
            
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.