Laurentii Vallae opuscula tria. III. 111
Frater. Quidni ubi maius crimen admitterem, ibi maiorem virtutem
exerceam?
Laurentius. 'In eodem baesitas luto’ 2 «). Non expeetes, ut hoc
tibi assentiar. Alioquin assentiendum erit, maiorem sequi remunerationem.
Eadem enim ratio est virtutis et remunerationis, ut est criminis
et poenae. Itaque cum de remuneratione modo dixi, de virtute
quoque respondi.
Frater. Ad insaniam paene istis me redigis verbis, virtutes nostras
extenuas, remunerationes prope aufers, vitia auges, poenas multiplicas,
religiones ac religiosos omnes vere ut dixisti in lutum praecipites
agis.
Laurentius. Istuc ego non facio, sed ex tua ratione quid consequens
esset ostendi. Nam quae sint vestrae virtutes et quae vitia,
quaeve remunerationes et quae poenae, deus viderit.
Frater. Quoniam de deo loqueris, die quaeso, etiam si neseis,
quid in caelo, quid in inferno agat, numquid ipsum existimas ita laudabile,
ita sanctum, ita arduum vitae meae ä7 ) pro | positum laborem- Fol. iO r.
que nulla peculiari mercede prosecuturum, sed me si quid forte aberravero
vehementius esse puniturum ? Adeo ad poenam quam ad praemium
est ille propensior?
Laurentius. Iterum speras causam tuam, quam argumentatione
non vales, confessione mea probare 8S ). Equidem quid sentio dicerem,
si ad hunc locum pertineret, dicam postea ubi res exiget. Nunc enim
non de re sed de tuo argumento disputamus, quod tu nec relinquere
vis nec tueri potes. Quare quandoquidem ita facis, cogor et ipse dicere,
a deo vobis minus praemii et plus poenae dari. Ac ne me absurde
loqui putes ac praeter opinionem liominum respondere, accipe
rationem, eandem fere, quam superius attuli, quoniam eam tu mihi
videris oblitus. Medicus si levem morbum curare nescierit, magis
veneficus quam medicus dicitur: si scierit, vix laudem ob hoc merebitur
medici, quia res liaec facilis est; contra si desperatum deploratumque
hominem curaverit, quasi deus quidam putatur : sin minus,
laudem medici non amittit, quia res haec difficillima est. Hoc tu negare
non potes.
S6 ) Ter. Phorm. V 2, 15. «) me C.
3S ) Recrim. in Fae. II p. 541: non ipsius nalurae rationibus, sed confessione
dispulantis ex adverso probabis?
m