110
V a h 1 e n
carens praeceptore doctus aut indoctus evadat. Eadera ratione in
contrarium : si leyissimum morbum medicus, si in tranquillo gubernator,
si uiri totidem in bello pueros, si det'ormis mulier, si quis non
carens praeceptore. Quae omnia talia sunt, ut quos summa laus se-Fol.
9 r. quitur ex acjtione virtutis, iis etiam venia detur, si quid in hac re
dignum laude non fecerint: rursus quos summa vituperatio sequitur
ex neglecta virtute, eis minima laus debeatur, si non cum virtute agere
neglexerint. Quäle de vobis dicendum est, qui ob peccatum, si vobis
credimus, maiore plectimini poena, et ob virtutem, ut ego ostendi,
minore praemio remuneramini, non secus ac medicus, qui ex levis
morbi curatione nullam fere laudem assequitur, summam autem vituperationem,
si levem ut dixi morbum curare nescierit. 0 egregiam
fratrum monachorumque et expetendam vitam, in qua et exiliora quam
ceteris praemia et ampliores poenae propositae sunt. Quod si ita est,
non dico, quo vultu alios adhortari ad simile institutum audeatis, sed
quo animo condicionem istam vitae tolerare possitis.
Frater. En religiones ista tu oratione damnas, atque ita damnas,
ut non modo inutiliter agere nec ulla in re fructuosas esse dicas,
sed etiam in damnum suum laborare, quod se et gravioribus periculis
subiciant et maioribus praemiis fraudent.
Laurentius. Ideo intelligis tuam rationem non quadrare, contra
quam ego disputo, non contra vestras religiones, magisque illam a me
quam a te stare contendo. Ita si mea conclusio tibi displicet, non me
sed temet ipsum debebis reprehendere, qui talem rationem introduxisti,
et eam me etiam permittente revocare.
Frater. Ego vero non revoco illam,- sed tueor atque defendo
Fol. 9 v. veram, robustam, etsi tu verbis tuis 1 conaris involvere, etiam apertam.
An non mihi gravior poena debeatur quam tibi rebus venereis operam
danti ?
Laurentius. Posterius osteudam, pecces tu magis necne. Hic autem,
quia vis me tibi fateri, fateor.
Frater. Cur non maior mihi debeatur et remuneratio?
Laurentius. Quasi vero tibi non ad ista responderim, minime
istud consequens esse.
Frater. Mirari vehementer cogor tua oratione. Die rursus, negas
plus criminis a me scortante admitti quam abs te?
Laurentius. Utrum me faeere mavis? Sed age concedamus, plus
abs te.